Znaleziono 59 Wyniki dla: Bethel

  • egressi sunt filii prophetarum qui erant Bethel ad Heliseum et dixerunt ei numquid nosti quia hodie Dominus tollat dominum tuum a te qui respondit et ego novi silete (Liber II Regum 2, 3)

  • ascendit autem inde Bethel cumque ascenderet per viam pueri parvi egressi sunt de civitate et inludebant ei dicentes ascende calve ascende calve (Liber II Regum 2, 23)

  • verumtamen a peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare fecerat Israël non recessit nec dereliquit vitulos aureos qui erant in Bethel et in Dan (Liber II Regum 10, 29)

  • igitur cum venisset unus de sacerdotibus his qui captivi ducti fuerant de Samaria habitavit in Bethel et docebat eos quomodo colerent Dominum (Liber II Regum 17, 28)

  • et præcepit rex Helciæ pontifici et sacerdotibus secundi ordinis et janitoribus ut proicerent de templo Domini omnia vasa quæ facta fuerant Baal et in luco et universæ militiæ cæli et conbusit ea foris Hierusalem in convalle Cedron et tulit pulverem eorum in Bethel (Liber II Regum 23, 4)

  • insuper et altare quod erat in Bethel excelsum quod fecerat Hieroboam filius Nabath qui peccare fecit Israël et altare illud et excelsum destruxit atque conbusit et comminuit in pulverem succenditque etiam lucum (Liber II Regum 23, 15)

  • et ait quis est titulus ille quem video responderuntque ei cives illius urbis sepulchrum est hominis Dei qui venit de Juda et prædixit verba hæc quæ fecisti super altare Bethel (Liber II Regum 23, 17)

  • insuper et omnia fana excelsorum quæ erant in civitatibus Samariæ quæ fecerant reges Israël ad inritandum Dominum abstulit Josias et fecit eis secundum omnia opera quæ fecerat in Bethel (Liber II Regum 23, 19)

  • possessio autem eorum et habitatio Bethel cum filiabus suis et contra orientem Noran ad occidentalem plagam Gazer et filiæ ejus Sychem quoque cum filiabus suis usque Aza et filias ejus (Liber I Paralipomenon 7, 28)

  • persecutus est autem Abia fugientem Hieroboam et cepit civitates ejus Bethel et filias ejus et Hiesena cum filiabus suis Ephron quoque et filias ejus (Liber II Paralipomenon 13, 19)

  • viri Bethel et Gai ducenti viginti tres (Liber Esdrae 2, 28)

  • viri Bethel et Hai centum viginti tres (Liber Nehemiae 7, 32)


“Subamos sem nos cansarmos, sob a celeste vista do Salvador. Distanciemo-nos das afeições terrenas. Despojemo-nos do homem velho e vistamo-nos do homem novo. Aspiremos à felicidade que nos está reservada.” São Padre Pio de Pietrelcina