Znaleziono 271 Wyniki dla: CAPUT VII: Versus I

  • verum quid vobis et mihi Tyrus et Sidon et omnis terminus Palestinorum numquid ultionem vos redditis mihi et si ulciscimini vos contra me cito velociter reddam vicissitudinem vobis super caput vestrum (Prophetia Ioel 3, 4)

  • ecce ego suscitabo eos de loco in quo vendidistis eos et convertam retributionem vestram in caput vestrum (Prophetia Ioel 3, 7)

  • et convertam festivitates vestras in luctum et omnia cantica vestra in planctum et inducam super omne dorsum vestrum saccum et super omne caput calvitium et ponam eam quasi luctum unigeniti et novissima ejus quasi diem amarum (Prophetia Amos 8, 10)

  • quoniam juxta est dies Domini super omnes gentes sicut fecisti fiet tibi retributionem tuam convertet in caput tuum (Prophetia Abdiae 1, 15)

  • circumdederunt me aquæ usque ad animam abyssus vallavit me pelagus operuit caput meum (Prophetia Ionae 2, 6)

  • et præparavit Dominus Deus hederam et ascendit super caput Jonæ ut esset umbra super caput ejus et protegeret eum laboraverat enim et lætatus est Jona super hedera lætitia magna (Prophetia Ionae 4, 6)

  • et cum ortus fuisset sol præcepit Dominus vento calido et urenti et percussit sol super caput Jonæ et æstuabat et petivit animæ suæ ut moreretur et dixit melius est mihi mori quam vivere (Prophetia Ionae 4, 8)

  • et erit omnis qui viderit te resiliet a te et dicet vastata est Nineve quis commovebit super te caput unde quæram consolatorem tibi (Prophetia Nahum 3, 7)

  • egressus es in salutem populi tui in salutem cum christo tuo percussisti caput de domo impii denudasti fundamentum usque ad collum semper (Prophetia Habacuc 3, 13)

  • et dixi quid isti veniunt facere qui ait dicens hæc sunt cornua quæ ventilaverunt Judam per singulos viros et nemo eorum levavit caput suum et venerunt isti deterrere ea ut deiciant cornua gentium quæ levaverunt cornu super terram Juda ut dispergerent eam (Prophetia Zachariae 1, 21)

  • et dixit ponite cidarim mundam super caput ejus et posuerunt cidarim mundam super caput ejus et induerunt eum vestibus et angelus Domini stabat (Prophetia Zachariae 3, 5)

  • et dixit ad me quid tu vides et dixi vidi et ecce candelabrum aureum totum et lampas ejus super caput ipsius et septem lucernæ ejus super illud septem et septem infusoria lucernis quæ erant super caput illius (Prophetia Zachariae 4, 2)


“Deus é servido apenas quando é servido de acordo com a Sua vontade.” São Padre Pio de Pietrelcina