Znaleziono 170 Wyniki dla: Castra

  • stantes singuli in loco suo per circuitum castrorum hostilium omnia itaque castra turbata sunt et vociferantes ululantesque fugerunt (Liber Iudicum 7, 21)

  • ascendensque Gedeon per viam eorum qui in tabernaculis morabantur ad orientalem partem Nobee et Jecbaa percussit castra hostium qui securi erant et nihil adversi suspicabantur (Liber Iudicum 8, 11)

  • inventæque sunt de Jabisgalaad quadringentæ virgines quæ nescierunt viri torum et adduxerunt eas in castra in Silo in terra Chanaan (Liber Iudicum 21, 12)

  • et reversus est populus ad castra dixeruntque majores natu de Israël quare percussit nos Dominus hodie coram Philisthim adferamus ad nos de Silo arcam fœderis Domini et veniat in medium nostri ut salvet nos de manu inimicorum nostrorum (Liber I Samuelis 4, 3)

  • cumque venisset arca fœderis Domini in castra vociferatus est omnis Israël clamore grandi et personuit terra (Liber I Samuelis 4, 5)

  • et audierunt Philisthim vocem clamoris dixeruntque quænam hæc est vox clamoris magni in castris Hebræorum et cognoverunt quod arca Domini venisset in castra (Liber I Samuelis 4, 6)

  • timueruntque Philisthim dicentes venit Deus in castra et ingemuerunt (Liber I Samuelis 4, 7)

  • et factum est cum venisset dies crastinus constituit Saul populum in tres partes et ingressus est media castra in vigilia matutina et percussit Ammon usque dum incalesceret dies reliqui autem dispersi sunt ita ut non relinquerentur in eis duo pariter (Liber I Samuelis 11, 11)

  • dixit autem Isai ad David filium suum accipe fratribus tuis œphi pulentæ et decem panes istos et curre in castra ad fratres tuos (Liber I Samuelis 17, 17)

  • et revertentes filii Israël postquam persecuti fuerant Philistheos invaserunt castra eorum (Liber I Samuelis 17, 53)

  • ait David ad Ahimelech Cettheum et Abisai filium Sarviæ fratrem Joab dicens quis descendet mecum ad Saul in castra dixitque Abisai ego descendam tecum (Liber I Samuelis 26, 6)

  • et vidit Saul castra Philisthim et timuit et expavit cor ejus nimis (Liber I Samuelis 28, 5)


“Devemos odiar os nossos pecados, visto que o amor ao Senhor significa paz”. São Padre Pio de Pietrelcina