Znaleziono 71 Wyniki dla: Desuper
et fulgurare lumine suo desuper cardines quoque maris operiet (Liber Iob 36, 30)
et mandavit nubibus desuper et januas cæli aperuit (Liber Psalmorum 77, 23)
sed et turres ligneas super eos firmæ protegentes super singulas bestias et super eas machinæ et super singulas viri virtutis triginta duo qui pugnabant desuper et intus magister bestiæ (Liber I Maccabaeorum 6, 37)
et venit et castra posuit desuper a Bethbesse et obpugnavit eam dies multos et fecit machinas (Liber I Maccabaeorum 9, 64)
si contuderis stultum in pila quasi tisanas feriente desuper pilo non auferetur ab eo stultitia ejus (Liber Proverbiorum 27, 22)
rorate cæli desuper et nubes pluant justum aperiatur terra et germinet salvatorem et justitia oriatur simul ego Dominus creavi eum (Liber Isaiae 45, 8)
lugebit terra et mærebunt cæli desuper eo quod locutus sum cogitavi et non pænituit me nec aversus sum ab eo (Liber Ieremiae 4, 28)
ignis etiam missus desuper ut consumat montes et silvas facit quod præceptum est ei hæc autem neque speciebus neque virtutibus uni eorum similia sunt (Liber Baruch 6, 62)
et facies eorum et pinnæ eorum extentæ desuper duæ pinnæ singulorum jungebantur et duæ tegebant corpora eorum (Prophetia Ezechielis 1, 11)
et similitudo super caput animalium firmamenti quasi aspectus cristalli horribilis et extenti super capita eorum desuper (Prophetia Ezechielis 1, 22)
et super firmamentum quod erat inminens capiti eorum quasi aspectus lapidis sapphyri similitudo throni et super similitudinem throni similitudo quasi aspectus hominis desuper (Prophetia Ezechielis 1, 26)
et vidi quasi speciem electri velut aspectum ignis intrinsecus ejus per circuitum a lumbis ejus et desuper et a lumbis ejus usque deorsum vidi quasi speciem ignis splendentis in circuitu (Prophetia Ezechielis 1, 27)