Znaleziono 688 Wyniki dla: Duo
et manducaverunt omnes et saturati sunt et sublatum est quod superfuit illis fragmentorum cofini duodecim (Evangelium secundum Lucam 9, 17)
et ecce duo viri loquebantur cum illo erant autem Moses et Helias (Evangelium secundum Lucam 9, 30)
Petrus vero et qui cum illo gravati erant somno et evigilantes viderunt majestatem ejus et duos viros qui stabant cum illo (Evangelium secundum Lucam 9, 32)
post hæc autem designavit Dominus et alios septuaginta duos et misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem et locum quo erat ipse venturus (Evangelium secundum Lucam 10, 1)
reversi sunt autem septuaginta duo cum gaudio dicentes Domine etiam dæmonia subiciuntur nobis in nomine tuo (Evangelium secundum Lucam 10, 17)
et altera die protulit duos denarios et dedit stabulario et ait curam illius habe et quodcumque supererogaveris ego cum rediero reddam tibi (Evangelium secundum Lucam 10, 35)
erunt enim ex hoc quinque in domo una divisi tres in duo et duo in tres (Evangelium secundum Lucam 12, 52)
ait autem homo quidam habuit duos filios (Evangelium secundum Lucam 15, 11)
nemo servus potest duobus dominis servire aut enim unum odiet et alterum diliget aut uni adherebit et alterum contemnet non potestis Deo servire et mamonæ (Evangelium secundum Lucam 16, 13)
dico vobis illa nocte erunt duo in lecto uno unus adsumetur et alter relinquetur (Evangelium secundum Lucam 17, 34)
duæ erunt molentes in unum una adsumetur et altera relinquetur duo in agro unus adsumetur et alter relinquetur (Evangelium secundum Lucam 17, 35)
duo homines ascenderunt in templum ut orarent unus Pharisæus et alter publicanus (Evangelium secundum Lucam 18, 10)