Znaleziono 999 Wyniki dla: Ecce

  • quæ respondentes dixerunt illis hic est ecce ante te festina nunc hodie enim venit in civitate quia sacrificium est hodie populo in excelso (Liber I Samuelis 9, 12)

  • cumque aspexisset Samuhel Saulem Dominus ait ei ecce vir quem dixeram tibi iste dominabitur populo meo (Liber I Samuelis 9, 17)

  • levavit autem cocus armum et posuit ante Saul dixitque Samuhel ecce quod remansit pone ante te et comede quia de industria servatum est tibi quando populum vocavi et comedit Saul cum Samuhel in die illa (Liber I Samuelis 9, 24)

  • tulit autem Samuhel lenticulam olei et effudit super caput ejus et deosculatus eum ait ecce unxit te Dominus super hereditatem suam in principem (Liber I Samuelis 10, 1)

  • veneruntque ad prædictum collem et ecce cuneus prophetarum obvius ei et insilivit super eum spiritus Dei et prophetavit in medio eorum (Liber I Samuelis 10, 10)

  • et consuluerunt post hæc Dominum utrumnam venturus esset illuc responditque Dominus ecce absconditus est domi (Liber I Samuelis 10, 22)

  • et ecce Saul veniebat sequens boves de agro et ait quid habet populus quod plorat et narraverunt ei verba virorum Jabes (Liber I Samuelis 11, 5)

  • dixit autem Samuhel ad universum Israël ecce audivi vocem vestram juxta omnia quæ locuti estis ad me et constitui super vos regem (Liber I Samuelis 12, 1)

  • et nunc rex graditur ante vos ego autem senui et incanui porro filii mei vobiscum sunt itaque conversatus coram vobis ab adulescentia mea usque ad diem hanc ecce præsto sum (Liber I Samuelis 12, 2)

  • nunc ergo præsto est rex vester quem elegistis et petistis ecce dedit vobis Dominus regem (Liber I Samuelis 12, 13)

  • cumque conplesset offerens holocaustum ecce Samuhel veniebat et egressus est Saul obviam ei ut salutaret eum (Liber I Samuelis 13, 10)

  • et ait Jonathan ecce nos transimus ad viros istos cumque apparuerimus eis (Liber I Samuelis 14, 8)


“Para mim, Deus está sempre fixo na minha mente e estampado no meu coração.” São Padre Pio de Pietrelcina