Znaleziono 944 Wyniki dla: Erit
ego autem dico vobis quia omnis qui irascitur fratri suo reus erit judicio qui autem dixerit fratri suo racha reus erit concilio qui autem dixerit fatue reus erit gehennæ ignis (Evangelium secundum Matthaeum 5, 22)
lucerna corporis est oculus si fuerit oculus tuus simplex totum corpus tuum lucidum erit (Evangelium secundum Matthaeum 6, 22)
si autem oculus tuus nequam fuerit totum corpus tuum tenebrosum erit si ergo lumen quod in te est tenebræ sunt tenebræ quantæ erunt (Evangelium secundum Matthaeum 6, 23)
nolite ergo esse solliciti in crastinum crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipse sufficit diei malitia sua (Evangelium secundum Matthaeum 6, 34)
et omnis qui audit verba mea hæc et non facit ea similis erit viro stulto qui ædificavit domum suam supra harenam (Evangelium secundum Matthaeum 7, 26)
filii autem regni eicientur in tenebras exteriores ibi erit fletus et stridor dentium (Evangelium secundum Matthaeum 8, 12)
amen dico vobis tolerabilius erit terræ Sodomorum et Gomorræorum in die judicii quam illi civitati (Evangelium secundum Matthaeum 10, 15)
et eritis odio omnibus propter nomen meum qui autem perseveraverit in finem hic salvus erit (Evangelium secundum Matthaeum 10, 22)
verumtamen dico vobis Tyro et Sidoni remissius erit in die judicii quam vobis (Evangelium secundum Matthaeum 11, 22)
verumtamen dico vobis quia terræ Sodomorum remissius erit in die judicii quam tibi (Evangelium secundum Matthaeum 11, 24)
ipse autem dixit illis quis erit ex vobis homo qui habeat ovem unam et si ceciderit hæc sabbatis in foveam nonne tenebit et levabit eam (Evangelium secundum Matthaeum 12, 11)
sicut enim fuit Jonas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus sic erit Filius hominis in corde terræ tribus diebus et tribus noctibus (Evangelium secundum Matthaeum 12, 40)