Znaleziono 346 Wyniki dla: Fuit

  • in Joppe autem fuit quædam discipula nomine Tabitas quæ interpretata dicitur Dorcas hæc erat plena operibus bonis et elemosynis quas faciebat (Actus Apostolorum 9, 36)

  • et quidem vitam meam a juventute quæ ab initio fuit in gente mea in Hierosolymis noverunt omnes Judæi (Actus Apostolorum 26, 4)

  • militum autem consilium fuit ut custodias occiderent ne quis cum enatasset effugeret (Actus Apostolorum 27, 42)

  • quis enim cognovit sensum Domini aut quis consiliarius ejus fuit (Epistula ad Romanos 11, 34)

  • gratia autem Dei sum id quod sum et gratia ejus in me vacua non fuit sed abundantius illis omnibus laboravi non ego autem sed gratia Dei mecum (Epistula I ad Corinthios 15, 10)

  • de Apollo autem fratre multum rogavi eum ut veniret ad vos cum fratribus et utique non fuit voluntas ut nunc veniret veniet autem cum ei vacuum fuerit (Epistula I ad Corinthios 16, 12)

  • Dei enim Filius Jesus Christus qui in vobis per nos prædicatus est per me et Silvanum et Timotheum non fuit est et non sed est in illo fuit (Epistula II ad Corinthios 1, 19)

  • quod si ministratio mortis litteris deformata in lapidibus fuit in gloria ita ut non possent intendere filii Israël in faciem Mosi propter gloriam vultus ejus quæ evacuatur (Epistula II ad Corinthios 3, 7)

  • et si quid apud illum de vobis gloriatus sum non sum confusus sed sicut omnia vobis in veritate locuti sumus ita et gloriatio nostra quæ fuit ad Titum veritas facta est (Epistula II ad Corinthios 7, 14)

  • itaque lex pedagogus noster fuit in Christo ut ex fide justificemur (Epistula ad Galatas 3, 24)

  • mysterium quod absconditum fuit a sæculis et generationibus nunc autem manifestatum est sanctis ejus (Epistula ad Colossenses 1, 26)

  • quia evangelium nostrum non fuit ad vos in sermone tantum sed et in virtute et in Spiritu Sancto et in plenitudine multa sicut scitis quales fuerimus vobis propter vos (Epistula I ad Thessalonicenses 1, 5)


“Seria mais fácil a Terra existir sem o sol do que sem a santa Missa!” São Padre Pio de Pietrelcina