Znaleziono 24 Wyniki dla: Fumus

  • quoniam spes impii tamquam lanugo est quæ a vento tollitur et tamquam spuma gracilis quæ a procella dispergitur et tamquam fumus qui a vento diffusus est et tamquam memoria hospitis unius diei prætereuntis (Liber Sapientiae 5, 15)

  • ante ignem camini vapor et fumus ignis inaltatur sic et ante sanguinem maledicta et contumeliæ et minæ (Liber Ecclesiasticus 22, 30)

  • ulula porta clama civitas prostrata est Philisthea omnis ab aquilone enim fumus venit et non est qui effugiat agmen ejus (Liber Isaiae 14, 31)

  • nocte et die non extinguetur in sempiternum ascendet fumus ejus a generatione in generationem desolabitur in sæculum sæculorum non erit transiens per eam (Liber Isaiae 34, 10)

  • levate in cælum oculos vestros et videte sub terra deorsum quia cæli sicut fumus liquescent et terra sicut vestimentum adteretur et habitatores ejus sicut hæc interibunt salus autem mea in sempiternum erit et justitia mea non deficiet (Liber Isaiae 51, 6)

  • qui dicunt recede a me non adpropinques mihi quia inmundus es isti fumus erunt in furore meo ignis ardens tota die (Liber Isaiae 65, 5)

  • idcirco erunt quasi nubes matutina et sicut ros matutinus præteriens sicut pulvis turbine raptus ex area et sicut fumus de fumario (Prophetia Osee 13, 3)

  • et ascendit fumus incensorum de orationibus sanctorum de manu angeli coram Deo (Apocalypsis Ioannis 8, 4)

  • et aperuit puteum abyssi et ascendit fumus putei sicut fumus fornacis magnæ et obscuratus est sol et ær de fumo putei (Apocalypsis Ioannis 9, 2)

  • et ita vidi equos in visione et qui sedebant super eos habentes loricas igneas et hyacinthinas et sulphureas et capita equorum erant tamquam capita leonum et de ore ipsorum procedit ignis et fumus et sulphur (Apocalypsis Ioannis 9, 17)

  • et fumus tormentorum eorum in sæcula sæculorum ascendit nec habent requiem die ac nocte qui adoraverunt bestiam et imaginem ejus et si quis acceperit caracterem nominis ejus (Apocalypsis Ioannis 14, 11)

  • et iterum dixerunt alleluja et fumus ejus ascendit in sæcula sæculorum (Apocalypsis Ioannis 19, 3)


“É doce o viver e o penar para trazer benefícios aos irmãos e para tantas almas que, vertiginosamente, desejam se justificar no mal, a despeito do Bem Supremo.” São Padre Pio de Pietrelcina