Znaleziono 282 Wyniki dla: Jesu Christe
lex enim Spiritus vitæ in Christo Jesu liberavit me a lege peccati et mortis (Epistula ad Romanos 8, 2)
neque altitudo neque profundum neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei quæ est in Christo Jesu Domino nostro (Epistula ad Romanos 8, 39)
scio et confido in Domino Jesu quia nihil commune per ipsum nisi ei qui existimat quid commune esse illi commune est (Epistula ad Romanos 14, 14)
ut unianimes uno ore honorificetis Deum et Patrem Domini nostri Jesu Christi (Epistula ad Romanos 15, 6)
ut sim minister Christi Jesu in gentibus sanctificans evangelium Dei ut fiat oblatio gentium accepta sanctificata in Spiritu Sancto (Epistula ad Romanos 15, 16)
habeo igitur gloriam in Christo Jesu ad Deum (Epistula ad Romanos 15, 17)
salutate Priscam et Aquilam adiutores meos in Christo Jesu (Epistula ad Romanos 16, 3)
Deus autem pacis conteret Satanan sub pedibus vestris velociter gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum (Epistula ad Romanos 16, 20)
ei autem qui potens est vos confirmare juxta evangelium meum et prædicationem Jesu Christi secundum revelationem mysterii temporibus æternis taciti (Epistula ad Romanos 16, 25)
Paulus vocatus apostolus Christi Jesu per voluntatem Dei et Sosthenes frater (Epistula I ad Corinthios 1, 1)
ecclesiæ Dei quæ est Corinthi sanctificatis in Christo Jesu vocatis sanctis cum omnibus qui invocant nomen Domini nostri Jesu Christi in omni loco ipsorum et nostro (Epistula I ad Corinthios 1, 2)
gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Jesu Christo (Epistula I ad Corinthios 1, 3)