Znaleziono 47 Wyniki dla: Madian

  • fecerunt autem filii Israël malum in conspectu Domini qui tradidit eos in manu Madian septem annis (Liber Iudicum 6, 1)

  • cumque sevisset Israël ascendebat Madian et Amalech et ceteri orientalium nationum (Liber Iudicum 6, 3)

  • humiliatusque est Israël valde in conspectu Madian (Liber Iudicum 6, 6)

  • venit autem angelus Domini et sedit sub quercu quæ erat in Ephra et pertinebat ad Joas patrem familiæ Ezri cumque Gedeon filius ejus excuteret atque purgaret frumenta in torculari ut fugeret Madian (Liber Iudicum 6, 11)

  • dixitque ei Gedeon obsecro Domine si Dominus nobiscum est cur adprehenderunt nos hæc omnia ubi sunt mirabilia ejus quæ narraverunt patres nostri atque dixerunt de Ægypto eduxit nos Dominus nunc autem dereliquit nos et tradidit in manibus Madian (Liber Iudicum 6, 13)

  • respexitque ad eum Dominus et ait vade in hac fortitudine tua et liberabis Israël de manu Madian scito quod miserim te (Liber Iudicum 6, 14)

  • dixitque ei Dominus ego ero tecum et percuties Madian quasi unum virum (Liber Iudicum 6, 16)

  • igitur omnis Madian et Amalech et orientales populi congregati sunt simul et transeuntes Jordanem castrametati sunt in valle Jezraël (Liber Iudicum 6, 33)

  • igitur Hierobbaal qui est et Gedeon de nocte consurgens et omnis populus cum eo venit ad fontem qui vocatur Arad erant autem castra Madian in valle ad septentrionalem plagam collis Excelsi (Liber Iudicum 7, 1)

  • dixitque Dominus ad Gedeon multus tecum est populus nec tradetur Madian in manus ejus ne glorietur contra me Israël et dicat meis viribus liberatus sum (Liber Iudicum 7, 2)

  • et ait Dominus ad Gedeon in trecentis viris qui lambuerunt aquas liberabo vos et tradam Madian in manu tua omnis autem reliqua multitudo revertatur in locum suum (Liber Iudicum 7, 7)

  • sumptis itaque pro numero cibariis et tubis omnem reliquam multitudinem abire præcepit ad tabernacula sua et ipse cum trecentis viris se certamini dedit castra autem Madian erant subter in valle (Liber Iudicum 7, 8)


“Somente por meio de Jesus podemos esperar a salvação.” São Padre Pio de Pietrelcina