Znaleziono 518 Wyniki dla: Moses et legem

  • et sonitus bucinæ paulatim crescebat in majus et prolixius tendebatur Moses loquebatur et Dominus respondebat ei (Liber Exodus 19, 19)

  • dixitque Moses ad Dominum non poterit vulgus ascendere in montem Sinai tu enim testificatus es et jussisti dicens pone terminos circa montem et sanctifica illum (Liber Exodus 19, 23)

  • descendit Moses ad populum et omnia narravit eis (Liber Exodus 19, 25)

  • et ait Moses ad populum nolite timere ut enim probaret vos venit Deus et ut terror illius esset in vobis et non peccaretis (Liber Exodus 20, 20)

  • stetitque populus de longe Moses autem accessit ad caliginem in qua erat Deus (Liber Exodus 20, 21)

  • solusque Moses ascendet ad Dominum et illi non adpropinquabunt nec populus ascendet cum eo (Liber Exodus 24, 2)

  • venit ergo Moses et narravit plebi omnia verba Domini atque judicia responditque cunctus populus una voce omnia verba Domini quæ locutus est faciemus (Liber Exodus 24, 3)

  • scripsit autem Moses universos sermones Domini et mane consurgens ædificavit altare ad radices montis et duodecim titulos per duodecim tribus Israël (Liber Exodus 24, 4)

  • tulit itaque Moses dimidiam partem sanguinis et misit in crateras partem autem residuam fudit super altare (Liber Exodus 24, 6)

  • ascenderuntque Moses et Aaron Nadab et Abiu et septuaginta de senioribus Israël (Liber Exodus 24, 9)

  • dixit autem Dominus ad Mosen ascende ad me in montem et esto ibi daboque tibi tabulas lapideas et legem ac mandata quæ scripsi ut doceas eos (Liber Exodus 24, 12)

  • surrexerunt Moses et Josue minister ejus ascendensque Moses in montem Dei (Liber Exodus 24, 13)


“Tente percorrer com toda a simplicidade o caminho de Nosso Senhor e não se aflija inutilmente.” São Padre Pio de Pietrelcina