Znaleziono 592 Wyniki dla: Omnibus
ut ne quis supergrediatur neque circumveniat in negotio fratrem suum quoniam vindex est Dominus de his omnibus sicut et prædiximus vobis et testificati sumus (Epistula I ad Thessalonicenses 4, 6)
in omnibus gratias agite hæc enim voluntas Dei est in Christo Jesu in omnibus vobis (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 18)
adiuro vos per Dominum ut legatur epistula omnibus sanctis fratribus (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 27)
ita ut et nos ipsi in vobis gloriemur in ecclesiis Dei pro patientia vestra et fide in omnibus persecutionibus vestris et tribulationibus quas sustinetis (Epistula II ad Thessalonicenses 1, 4)
cum venerit glorificari in sanctis suis et admirabilis fieri in omnibus qui crediderunt quia creditum est testimonium nostrum super vos in die illo (Epistula II ad Thessalonicenses 1, 10)
ipse autem Dominus pacis det vobis pacem sempiternam in omni loco Dominus cum omnibus vobis (Epistula II ad Thessalonicenses 3, 16)
obsecro igitur primo omnium fieri obsecrationes orationes postulationes gratiarum actiones pro omnibus hominibus (Epistula I ad Timotheum 2, 1)
pro regibus et omnibus qui in sublimitate sunt ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate et castitate (Epistula I ad Timotheum 2, 2)
qui dedit redemptionem semet ipsum pro omnibus testimonium temporibus suis (Epistula I ad Timotheum 2, 6)
mulieres similiter pudicas non detrahentes sobrias fideles in omnibus (Epistula I ad Timotheum 3, 11)
hæc meditare in his esto ut profectus tuus manifestus sit omnibus (Epistula I ad Timotheum 4, 15)
peccantes coram omnibus argue ut et ceteri timorem habeant (Epistula I ad Timotheum 5, 20)