Znaleziono 1208 Wyniki dla: Pater et Filius

  • peperitque major filium et vocavit nomen ejus Moab ipse est pater Moabitarum usque in præsentem diem (Liber Genesis 19, 37)

  • minor quoque peperit filium et vocavit nomen ejus Ammon id est filius populi mei ipse est pater Ammanitarum usque hodie (Liber Genesis 19, 38)

  • eice ancillam hanc et filium ejus non enim erit heres filius ancillæ cum filio meo Isaac (Liber Genesis 21, 10)

  • dixit Isaac patri suo pater mi at ille respondit quid vis fili ecce inquit ignis et ligna ubi est victima holocausti (Liber Genesis 22, 7)

  • rursum fodit alios puteos quos foderant servi patris sui Abraham et quos illo mortuo olim obstruxerant Philisthim appellavitque eos hisdem nominibus quibus ante pater vocaverat (Liber Genesis 26, 18)

  • cui pater vides inquit quod senuerim et ignorem diem mortis meæ (Liber Genesis 27, 2)

  • si adtractaverit me pater meus et senserit timeo ne putet sibi voluisse inludere et inducat super me maledictionem pro benedictione (Liber Genesis 27, 12)

  • quibus inlatis dixit pater mi et ille respondit audio quis tu es fili mi (Liber Genesis 27, 18)

  • dixitque Isaac accede huc ut tangam te fili mi et probem utrum tu sis filius meus Esau an non (Liber Genesis 27, 21)

  • ait tu es filius meus Esau respondit ego sum (Liber Genesis 27, 24)

  • coctosque de venatione cibos intulit patri dicens surge pater mi et comede de venatione filii tui ut benedicat mihi anima tua (Liber Genesis 27, 31)

  • dixitque illi Isaac quis enim es tu qui respondit ego sum primogenitus filius tuus Esau (Liber Genesis 27, 32)


“Agradeça sempre ao Pai eterno por sua infinita misericórdia”. São Padre Pio de Pietrelcina