Znaleziono 34 Wyniki dla: Peccator
peccator transgrediens mandata Domini incidet in promissionem nequa et qui conatur multa agere incidet in judicium (Liber Ecclesiasticus 29, 25)
peccator homo devitabit correptionem et secundum voluntatem suam inveniet conparationem (Liber Ecclesiasticus 32, 21)
contra malum bonum est et contra mortem vita sic et contra virum justum peccator et sic intuere in omnia opera Altissimi duo duo unum contra unum (Liber Ecclesiasticus 33, 15)
non erit ibi amplius infans dierum et senex qui non impleat dies suos quoniam puer centum annorum morietur et peccator centum annorum maledictus erit (Liber Isaiae 65, 20)
quod cum videret Simon Petrus procidit ad genua Jesu dicens exi a me quia homo peccator sum Domine (Evangelium secundum Lucam 5, 8)
dicebant ergo ex Pharisæis quidam non est hic homo a Deo quia sabbatum non custodit alii dicebant quomodo potest homo peccator hæc signa facere et scisma erat in eis (Evangelium secundum Ioannem 9, 16)
vocaverunt ergo rursum hominem qui fuerat cæcus et dixerunt ei da gloriam Deo nos scimus quia hic homo peccator est (Evangelium secundum Ioannem 9, 24)
dixit ergo ille si peccator est nescio unum scio quia cæcus cum essem modo video (Evangelium secundum Ioannem 9, 25)
si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius quid adhuc et ego tamquam peccator judicor (Epistula ad Romanos 3, 7)
et si justus vix salvatur impius et peccator ubi parebit (Epistula I Petri 4, 18)