Znaleziono 482 Wyniki dla: Regem

  • sumes parabolam istam contra regem Babylonis et dices quomodo cessavit exactor quievit tributum (Liber Isaiae 14, 4)

  • regem in decore suo videbunt oculi ejus cernent terram de longe (Liber Isaiae 33, 17)

  • nobiles ejus non erunt ibi regem potius invocabunt et omnes principes ejus erunt in nihilum (Liber Isaiae 34, 12)

  • et misit rex Assyriorum Rabsacen de Lachis in Hierusalem ad regem Ezechiam in manu gravi et stetit in aquæductu piscinæ superioris in via agri Fullonis (Liber Isaiae 36, 2)

  • reversus est autem Rabsaces et invenit regem Assyriorum prœliantem adversus Lobna audierat enim quia profectus esset de Lachis (Liber Isaiae 37, 8)

  • introjit autem Isajas propheta ad regem Ezechiam et dixit ei quid dixerunt viri isti et unde venerunt ad te et dixit Ezechias de terra longinqua venerunt ad me de Babylone (Liber Isaiae 39, 3)

  • hæc dicit Dominus Deus Israël ecce ego convertam vasa belli quæ in manibus vestris sunt et quibus vos pugnatis adversum regem Babylonis et Chaldeos qui obsident vos in circuitu murorum et congregabo ea in medio civitatis hujus (Liber Ieremiae 21, 4)

  • et post hæc ait Dominus dabo Sedeciam regem Juda et servos ejus et populum ejus et qui derelicti sunt in civitate hac a peste et gladio et fame in manu Nabuchodonosor regis Babylonis et in manu inimicorum eorum et in manu quærentium animam eorum et percutiet eos in ore gladii et non movebitur neque parcet nec miserebitur (Liber Ieremiae 21, 7)

  • quia hæc dicit Dominus ad Sellum filium Josiæ regem Juda qui regnavit pro Josia patre suo qui egressus est de loco isto non revertetur huc amplius (Liber Ieremiae 22, 11)

  • propterea hæc dicit Dominus ad Joachim filium Josiæ regem Juda non plangent eum væ frater et væ fratres non concrepabunt ei væ domine et væ inclite (Liber Ieremiae 22, 18)

  • ostendit mihi Dominus et ecce duo calathi pleni ficis positi ante templum Domini postquam transtulit Nabuchodonosor rex Babylonis Jechoniam filium Joachim regem Juda et principes ejus et fabrum et inclusorem de Hierusalem et adduxit eos in Babylonem (Liber Ieremiae 24, 1)

  • et sicut ficus pessimæ quæ comedi non possunt eo quod sint malæ hæc dicit Dominus sic dabo Sedeciam regem Juda et principes ejus et reliquos de Hierusalem qui remanserunt in urbe hac et qui habitant in terra Ægypti (Liber Ieremiae 24, 8)


“O Senhor se comunica conosco à medida que nos libertamos do nosso apego aos sentidos, que sacrificamos nossa vontade própria e que edificamos nossa vida na humildade.” São Padre Pio de Pietrelcina