Znaleziono 228 Wyniki dla: Rubrum mare transgressus

  • respondens autem Jesus ait eis amen dico vobis si habueritis fidem et non hæsitaveritis non solum de ficulnea facietis sed et si monti huic dixeritis tolle et jacta te in mare fiet (Evangelium secundum Matthaeum 21, 21)

  • væ vobis scribæ et Pharisæi hypocritæ quia circuitis mare et aridam ut faciatis unum proselytum et cum fuerit factus facitis eum filium gehennæ duplo quam vos (Evangelium secundum Matthaeum 23, 15)

  • et præteriens secus mare Galilææ vidit Simonem et Andream fratrem ejus mittentes retia in mare erant enim piscatores (Evangelium secundum Marcum 1, 16)

  • et egressus est rursus ad mare omnisque turba veniebat ad eum et docebat eos (Evangelium secundum Marcum 2, 13)

  • et Jesus cum discipulis suis secessit ad mare et multa turba a Galilæa et Judæa secuta est eum (Evangelium secundum Marcum 3, 7)

  • et iterum cœpit docere ad mare et congregata est ad eum turba multa ita ut in navem ascendens sederet in mari et omnis turba circa mare super terram erat (Evangelium secundum Marcum 4, 1)

  • et ait illis quid timidi estis necdum habetis fidem et timuerunt magno timore et dicebant ad alterutrum quis putas est iste quia et ventus et mare obœdiunt ei (Evangelium secundum Marcum 4, 40)

  • et concessit eis statim Jesus et exeuntes spiritus inmundi introjerunt in porcos et magno impetu grex præcipitatus est in mare ad duo milia et suffocati sunt in mare (Evangelium secundum Marcum 5, 13)

  • et cum transcendisset Jesus in navi rursus trans fretum convenit turba multa ad illum et erat circa mare (Evangelium secundum Marcum 5, 21)

  • et videns eos laborantes in remigando erat enim ventus contrarius eis et circa quartam vigiliam noctis venit ad eos ambulans super mare et volebat præterire eos (Evangelium secundum Marcum 6, 48)

  • at illi ut viderunt eum ambulantem super mare putaverunt fantasma esse et exclamaverunt (Evangelium secundum Marcum 6, 49)

  • et iterum exiens de finibus Tyri venit per Sidonem ad mare Galilææ inter medios fines Decapoleos (Evangelium secundum Marcum 7, 31)


“Diante de Deus ajoelhe-se sempre.” São Padre Pio de Pietrelcina