Znaleziono 219 Wyniki dla: Sapientia Salomonis

  • excelsa stulto sapientia in porta non aperiet os suum (Liber Proverbiorum 24, 7)

  • hæc quoque parabolæ Salomonis quas transtulerunt viri Ezechiæ regis Juda (Liber Proverbiorum 25, 1)

  • stultissimus sum virorum et sapientia hominum non est mecum (Liber Proverbiorum 30, 2)

  • locutus sum in corde meo dicens ecce magnus effectus sum et præcessi sapientia omnes qui fuerunt ante me in Hierusalem et mens mea contemplata est multa sapienter et didicit (Liber Ecclesiastes 1, 16)

  • eo quod in multa sapientia multa sit indignatio et qui addit scientiam addat et laborem (Liber Ecclesiastes 1, 18)

  • et supergressus sum opibus omnes qui fuerunt ante me in Hierusalem sapientia quoque perseveravit mecum (Liber Ecclesiastes 2, 9)

  • et vidi quia tantum præcederet sapientia stultitiam quantum differt lux tenebris (Liber Ecclesiastes 2, 13)

  • nam cum alius laboret in sapientia et doctrina et sollicitudine homini otioso quæsita dimittit et hoc ergo vanitas et magnum malum (Liber Ecclesiastes 2, 21)

  • utilior est sapientia cum divitiis et magis prodest videntibus solem (Liber Ecclesiastes 7, 12)

  • sicut enim protegit sapientia sic protegit pecunia hoc autem plus habet eruditio et sapientia quod vitam tribuunt possessori suo (Liber Ecclesiastes 7, 13)

  • sapientia confortabit sapientem super decem principes civitatis (Liber Ecclesiastes 7, 20)

  • cuncta temptavi in sapientia dixi sapiens efficiar et ipsa longius recessit a me (Liber Ecclesiastes 7, 24)


“Procuremos servir ao Senhor com todo o coração e com toda a vontade. Ele nos dará sempre mais do que merecemos.” São Padre Pio de Pietrelcina