Znaleziono 154 Wyniki dla: Semen

  • ille sciens non sibi nasci filios introjens ad uxorem fratris sui semen fundebat in terram ne liberi fratris nomine nascerentur (Liber Genesis 38, 9)

  • dixit ad filium non sum fraudatus aspectu tuo insuper ostendit mihi Deus semen tuum (Liber Genesis 48, 11)

  • qui rennuens ait scio fili mi scio et iste quidem erit in populos et multiplicabitur sed frater ejus junior major illo erit et semen illius crescet in gentes (Liber Genesis 48, 19)

  • appellavitque domus Israël nomen ejus man quod erat quasi semen coriandri album gustusque ejus quasi similæ cum melle (Liber Exodus 16, 31)

  • recordare Abraham Isaac et Israël servorum tuorum quibus jurasti per temet ipsum dicens multiplicabo semen vestrum sicut stellas cæli et universam terram hanc de qua locutus sum dabo semini vestro et possidebitis eam semper (Liber Exodus 32, 13)

  • vir de quo egreditur semen coitus lavabit aqua omne corpus suum et inmundus erit usque ad vesperum (Liber Leviticus 15, 16)

  • homo de semine Aaron qui fuerit leprosus aut patiens fluxum seminis non vescetur de his quæ sanctificata sunt mihi donec sanetur qui tetigerit inmundum super mortuo et ex quo egreditur semen quasi coitus (Liber Leviticus 22, 4)

  • erat autem man quasi semen coriandri coloris bdellii (Liber Numeri 11, 7)

  • servum meum Chaleb qui plenus alio spiritu secutus est me inducam in terram hanc quam circuivit et semen ejus possidebit eam (Liber Numeri 14, 24)

  • fluet aqua de situla ejus et semen illius erit in aquas multas tolletur propter Agag rex ejus et auferetur regnum illius (Liber Numeri 24, 7)

  • quia dilexit patres tuos et elegit semen eorum post eos eduxitque te præcedens in virtute sua magna ex Ægypto (Liber Deuteronomii 4, 37)

  • et tamen patribus tuis conglutinatus est Dominus et amavit eos elegitque semen eorum post eos id est vos de cunctis gentibus sicut hodie conprobatur (Liber Deuteronomii 10, 15)


“Para mim, Deus está sempre fixo na minha mente e estampado no meu coração.” São Padre Pio de Pietrelcina