Znaleziono 159 Wyniki dla: Spiritu

  • transeuntes autem Frygiam et Galatiæ regionem vetati sunt a Sancto Spiritu loqui verbum in Asia (Actus Apostolorum 16, 6)

  • hic erat edoctus viam Domini et fervens spiritu loquebatur et docebat diligenter ea quæ sunt Jesu sciens tantum baptisma Johannis (Actus Apostolorum 18, 25)

  • his autem expletis posuit Paulus in Spiritu transita Macedonia et Achaja ire Hierosolymam dicens quoniam postquam fuero ibi oportet me et Romam videre (Actus Apostolorum 19, 21)

  • et nunc ecce alligatus ego Spiritu vado in Hierusalem quæ in ea eventura sint mihi ignorans (Actus Apostolorum 20, 22)

  • testis enim mihi est Deus cui servio in spiritu meo in evangelio Filii ejus quod sine intermissione memoriam vestri facio (Epistula ad Romanos 1, 9)

  • sed qui in abscondito Judæus et circumcisio cordis in spiritu non littera cujus laus non ex hominibus sed ex Deo est (Epistula ad Romanos 2, 29)

  • vos autem in carne non estis sed in Spiritu si tamen Spiritus Dei habitat in vobis si quis autem Spiritum Christi non habet hic non est ejus (Epistula ad Romanos 8, 9)

  • si enim secundum carnem vixeritis moriemini si autem Spiritu facta carnis mortificatis vivetis (Epistula ad Romanos 8, 13)

  • quicumque enim Spiritu Dei aguntur hii filii sunt Dei (Epistula ad Romanos 8, 14)

  • veritatem dico in Christo non mentior testimonium mihi perhibente conscientia mea in Spiritu Sancto (Epistula ad Romanos 9, 1)

  • sollicitudine non pigri spiritu ferventes Domino servientes (Epistula ad Romanos 12, 11)

  • non est regnum Dei esca et potus sed justitia et pax et gaudium in Spiritu Sancto (Epistula ad Romanos 14, 17)


“Quando o dia seguinte chegar, ele também será chamado de hoje e, então, você pensará nele. Tenha sempre muita confiança na Divina Providência.” São Padre Pio de Pietrelcina