Znaleziono 1217 Wyniki dla: Tibi

  • propter quod dico tibi remittentur ei peccata multa quoniam dilexit multum cui autem minus dimittitur minus diligit (Evangelium secundum Lucam 7, 47)

  • dixit autem ad illam remittuntur tibi peccata (Evangelium secundum Lucam 7, 48)

  • is ut vidit Jesum procidit ante illum et exclamans voce magna dixit quid mihi et tibi est Jesu Fili Dei altissimi obsecro te ne me torqueas (Evangelium secundum Lucam 8, 28)

  • interrogavit autem illum Jesus dicens quod tibi nomen est at ille dixit Legio quia intraverunt dæmonia multa in eum (Evangelium secundum Lucam 8, 30)

  • redi domum tuam et narra quanta tibi fecit Deus et abiit per universam civitatem prædicans quanta illi fecisset Jesus (Evangelium secundum Lucam 8, 39)

  • et factum est cum discederent ab illo ait Petrus ad Jesum præceptor bonum est nos hic esse et faciamus tria tabernacula unum tibi et unum Mosi et unum Heliæ nesciens quid diceret (Evangelium secundum Lucam 9, 33)

  • væ tibi Corazain væ tibi Bethsaida quia si in Tyro et Sidone factæ fuissent virtutes quæ in vobis factæ sunt olim in cilicio et cinere sedentes pæniterent (Evangelium secundum Lucam 10, 13)

  • in ipsa hora exultavit Spiritu Sancto et dixit confiteor tibi Pater Domine cæli et terræ quod abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis etiam Pater quia sic placuit ante te (Evangelium secundum Lucam 10, 21)

  • et altera die protulit duos denarios et dedit stabulario et ait curam illius habe et quodcumque supererogaveris ego cum rediero reddam tibi (Evangelium secundum Lucam 10, 35)

  • quis horum trium videtur tibi proximus fuisse illi qui incidit in latrones (Evangelium secundum Lucam 10, 36)

  • Martha autem satagebat circa frequens ministerium quæ stetit et ait Domine non est tibi curæ quod soror mea reliquit me solam ministrare dic ergo illi ut me adiuvet (Evangelium secundum Lucam 10, 40)

  • et ille de intus respondens dicat noli mihi molestus esse jam ostium clausum est et pueri mei mecum sunt in cubili non possum surgere et dare tibi (Evangelium secundum Lucam 11, 7)


“Esforce-se, mesmo se for um pouco, mas sempre…” São Padre Pio de Pietrelcina