Znaleziono 271 Wyniki dla: Venerunt
et abierunt discipuli ejus et venerunt in civitatem et invenerunt sicut dixerat illis et præparaverunt pascha (Evangelium secundum Marcum 14, 16)
et factum est in die octavo venerunt circumcidere puerum et vocabant eum nomine patris ejus Zacchariam (Evangelium secundum Lucam 1, 59)
et venerunt festinantes et invenerunt Mariam et Joseph et infantem positum in præsepio (Evangelium secundum Lucam 2, 16)
existimantes autem illum esse in comitatu venerunt iter diei et requirebant eum inter cognatos et notos (Evangelium secundum Lucam 2, 44)
venerunt autem et publicani ut baptizarentur et dixerunt ad illum magister quid faciemus (Evangelium secundum Lucam 3, 12)
facta autem die egressus ibat in desertum locum et turbæ requirebant eum et venerunt usque ad ipsum et detinebant illum ne discederet ab eis (Evangelium secundum Lucam 4, 42)
et annuerunt sociis qui erant in alia navi ut venirent et adiuvarent eos et venerunt et impleverunt ambas naviculas ita ut mergerentur (Evangelium secundum Lucam 5, 7)
qui venerunt ut audirent eum et sanarentur a languoribus suis et qui vexabantur ab spiritibus inmundis curabantur (Evangelium secundum Lucam 6, 18)
venerunt autem ad illum mater et fratres ejus et non poterant adire ad eum præ turba (Evangelium secundum Lucam 8, 19)
exierunt autem videre quod factum est et venerunt ad Jesum et invenerunt hominem sedentem a quo dæmonia exierant vestitum ac sana mente ad pedes ejus et timuerunt (Evangelium secundum Lucam 8, 35)
et postquam venerunt in locum qui vocatur Calvariæ ibi crucifixerunt eum et latrones unum a dextris et alterum a sinistris (Evangelium secundum Lucam 23, 33)
una autem sabbati valde diluculo venerunt ad monumentum portantes quæ paraverant aromata (Evangelium secundum Lucam 24, 1)