Znaleziono 95 Wyniki dla: Vestræ

  • in præsenti tempore vestra abundantia illorum inopiam suppleat ut et illorum abundantia vestræ inopiæ sit supplementum ut fiat æqualitas sicut scriptum est (Epistula II ad Corinthios 8, 14)

  • ostensionem ergo quæ est caritatis vestræ et nostræ gloriæ pro vobis in illos ostendite in faciem ecclesiarum (Epistula II ad Corinthios 8, 24)

  • qui autem administrat semen seminanti et panem ad manducandum præstabit et multiplicabit semen vestrum et augebit incrementa frugum justitiæ vestræ (Epistula II ad Corinthios 9, 10)

  • per probationem ministerii hujus glorificantes Deum in obœdientia confessionis vestræ in evangelium Christi et simplicitate communicationis in illos et in omnes (Epistula II ad Corinthios 9, 13)

  • non in inmensum gloriantes in alienis laboribus spem autem habentes crescentis fidei vestræ in vobis magnificari secundum regulam nostram in abundantiam (Epistula II ad Corinthios 10, 15)

  • in quo et vos cum audissetis verbum veritatis evangelium salutis vestræ in quo et credentes signati estis Spiritu promissionis Sancto (Epistula ad Ephesios 1, 13)

  • unum corpus et unus spiritus sicut vocati estis in una spe vocationis vestræ (Epistula ad Ephesios 4, 4)

  • renovamini autem spiritu mentis vestræ (Epistula ad Ephesios 4, 23)

  • sed et si immolor supra sacrificium et obsequium fidei vestræ gaudeo et congratulor omnibus vobis (Epistula ad Philippenses 2, 17)

  • nihil solliciti sitis sed in omni oratione et obsecratione cum gratiarum actione petitiones vestræ innotescant apud Deum (Epistula ad Philippenses 4, 6)

  • nam et si corpore absens sum sed spiritu vobiscum sum gaudens et videns ordinem vestrum et firmamentum ejus quæ in Christo est fidei vestræ (Epistula ad Colossenses 2, 5)

  • et vos cum mortui essetis in delictis et præputio carnis vestræ convivificavit cum illo donans vobis omnia delicta (Epistula ad Colossenses 2, 13)


“Menosprezai vossas tentações e não vos demoreis nelas. Imaginai estar na presença de Jesus. O crucificado se lança em vossos braços e mora no vosso coração. Beijai-Lhe a chaga do lado, dizendo: ‘Aqui está minha esperança; a fonte viva da minha felicidade. Seguro-vos, ó Jesus, e não me aparto de vós, até que me tenhais posto a salvo’”. São Padre Pio de Pietrelcina