Znaleziono 278 Wyniki dla: bonum testis
omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi ut referat unusquisque propria corporis prout gessit sive bonum sive malum (Epistula II ad Corinthios 5, 10)
non quasi imperans dico sed per aliorum sollicitudinem etiam vestræ caritatis ingenitum bonum conprobans (Epistula II ad Corinthios 8, 8)
potens est autem Deus omnem gratiam abundare facere in vobis ut in omnibus semper omnem sufficientiam habentes abundetis in omne opus bonum (Epistula II ad Corinthios 9, 8)
oramus autem Deum ut nihil mali faciatis non ut nos probati pareamus sed ut vos quod bonum est faciatis nos autem ut reprobi simus (Epistula II ad Corinthios 13, 7)
bonum autem æmulamini in bono semper et non tantum cum præsens sum apud vos (Epistula ad Galatas 4, 18)
bonum autem facientes non deficiamus tempore enim suo metemus non deficientes (Epistula ad Galatas 6, 9)
ergo dum tempus habemus operemur bonum ad omnes maxime autem ad domesticos fidei (Epistula ad Galatas 6, 10)
ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis suæ secundum bonum placitum ejus quod proposuit in eo (Epistula ad Ephesios 1, 9)
qui furabatur jam non furetur magis autem laboret operando manibus quod bonum est ut habeat unde tribuat necessitatem patienti (Epistula ad Ephesios 4, 28)
scientes quoniam unusquisque quodcumque fecerit bonum hoc percipiet a Domino sive servus sive liber (Epistula ad Ephesios 6, 8)
confidens hoc ipsum quia qui cœpit in vobis opus bonum perficiet usque in diem Christi Jesu (Epistula ad Philippenses 1, 6)
testis enim mihi est Deus quomodo cupiam omnes vos in visceribus Christi Jesu (Epistula ad Philippenses 1, 8)