Znaleziono 403 Wyniki dla: decem pestes Moscheh Sina et Castra

  • carnes vero vituli et corium et fimum conbures foris extra castra eo quod pro peccato sit (Liber Exodus 29, 14)

  • cumque adpropinquasset ad castra vidit vitulum et choros iratusque valde projecit de manu tabulas et confregit eas ad radices montis (Liber Exodus 32, 19)

  • Moses quoque tollens tabernaculum tetendit extra castra procul vocavitque nomen ejus tabernaculum fœderis et omnis populus qui habebat aliquam quæstionem egrediebatur ad tabernaculum fœderis extra castra (Liber Exodus 33, 7)

  • loquebatur autem Dominus ad Mosen facie ad faciem sicut loqui solet homo ad amicum suum cumque ille reverteretur in castra minister ejus Josue filius Nun puer non recedebat de tabernaculo (Liber Exodus 33, 11)

  • fecit ergo ibi cum Domino quadraginta dies et quadraginta noctes panem non comedit et aquam non bibit et scripsit in tabulis verba fœderis decem (Liber Exodus 34, 28)

  • feceruntque omnes corde sapientes ad explendum opus tabernaculi cortinas decem de bysso retorta et hyacintho et purpura coccoque bis tincto opere vario et arte polymita (Liber Exodus 36, 8)

  • decem cubitorum erat longitudo tabulæ unius et unum ac semis cubitum latitudo retinebat (Liber Exodus 36, 21)

  • in ea vero plaga quæ occidentem respicit fuere tentoria cubitorum quinquaginta columnæ decem cum basibus suis æneæ et capita columnarum celata argentea (Liber Exodus 38, 12)

  • et reliquo corpore efferet extra castra in locum mundum ubi cineres effundi solent incendetque ea super lignorum struem quæ in loco effusorum cinerum cremabuntur (Liber Leviticus 4, 12)

  • ipsum autem vitulum efferet extra castra atque conburet sicut et priorem vitulum quia pro peccato est multitudinis (Liber Leviticus 4, 21)

  • spoliabitur prioribus vestimentis indutusque aliis efferet eos extra castra et in loco mundissimo usque ad favillam consumi faciet (Liber Leviticus 6, 11)

  • vitulum cum pelle carnibus et fimo cremans extra castra sicut præceperat Dominus (Liber Leviticus 8, 17)


“Quanto mais te deixares enraizar na santa humildade, tanto mais íntima será a comunicação da tua alma com Deus”. São Padre Pio de Pietrelcina