Znaleziono 33 Wyniki dla: deserti

  • ecce ego abscondar in campestribus deserti donec veniat sermo a vobis indicans mihi (Liber II Samuelis 15, 28)

  • nunc ergo mittite cito et nuntiate David dicentes ne moremini nocte hac in campestribus deserti sed absque dilatione transgredere ne forte absorbeatur rex et omnis populus qui cum eo est (Liber II Samuelis 17, 16)

  • effregit autem civitatem opinatissimam Meluthi prædavitque omnes filios Tharsis et filios Ismaël qui erant contra faciem deserti et ad austrum terræ Celeon (Liber Iudith 2, 13)

  • repente ventus vehemens inruit a regione deserti et concussit quattuor angulos domus quæ corruens oppressit liberos tuos et mortui sunt et effugi ego solus ut nuntiarem tibi (Liber Iob 1, 19)

  • pinguescent speciosa deserti et exultatione colles accingentur (Liber Psalmorum 64, 13)

  • emitte agnum dominatorem terræ de Petra deserti ad montem filiæ Sion (Liber Isaiae 16, 1)

  • onus deserti maris sicut turbines ab africo veniunt de deserto venit de terra horribili (Liber Isaiae 21, 1)

  • super montes adsumam fletum ac lamentum et super speciosa deserti planctum quoniam incensa sunt eo quod non sit vir pertransiens et non audierunt vocem possidentis a volucre cæli usque ad pecora transmigraverunt et recesserunt (Liber Ieremiae 9, 10)

  • super omnes vias deserti venerunt vastatores quia gladius Domini devoravit ab extremo terræ usque ad extremum ejus non est pax universæ carni (Liber Ieremiae 12, 12)

  • quia adulteris repleta est terra quia a facie maledictionis luxit terra arefacta sunt arva deserti factus est cursus eorum malus et fortitudo eorum dissimilis (Liber Ieremiae 23, 10)

  • cumque vidisset eos Sedecias rex Juda et omnes viri bellatores fugerunt et egressi sunt nocte de civitate per viam horti regis et per portam quæ erat inter duos muros et egressi sunt ad viam deserti (Liber Ieremiae 39, 4)

  • et scies quia ego Dominus audivi universa obprobria tua quæ locutus es de montibus Israël dicens deserti nobis dati sunt ad devorandum (Prophetia Ezechielis 35, 12)


“O amor sem temor torna-se presunção.” São Padre Pio de Pietrelcina