Znaleziono 321 Wyniki dla: donec

  • hæ civitates constitutæ sunt cunctis filiis Israël et advenis qui habitant inter eos ut fugeret ad eas qui animam nescius percussisset et non moreretur in manu proximi effusum sanguinem vindicare cupientis donec staret ante populum expositurus causam suam (Liber Iosue 20, 9)

  • jam nunc scitote quod Dominus Deus vester non eas deleat ante faciem vestram sed sint vobis in foveam ac laqueum et offendiculum ex latere vestro et sudes in oculis vestris donec vos auferat atque disperdat de terra hac optima quam tradidit vobis (Liber Iosue 23, 13)

  • sicut ergo implevit opere quod promisit et prospera cuncta venerunt sic adducet super vos quicquid malorum comminatus est donec vos auferat atque disperdat de terra hac optima quam tradidit vobis (Liber Iosue 23, 15)

  • expectantesque diu donec erubescerent et videntes quod nullus aperiret tulerunt clavem et aperientes invenerunt dominum suum jacentem in terra mortuum (Liber Iudicum 3, 25)

  • qui crescebant cotidie et forti manu opprimebant Jabin regem Chanaan donec delerent eum (Liber Iudicum 4, 24)

  • cessaverunt fortes in Israël et quieverunt donec surgeret Debbora surgeret mater in Israël (Liber Iudicum 5, 7)

  • ne recedas hinc donec revertar ad te portans sacrificium et offerens tibi qui respondit ego præstolabor adventum tuum (Liber Iudicum 6, 18)

  • mane facto parabat Levites iter cui rursum socer oro te inquit ut paululum cibi capias et adsumptis viribus donec increscat dies postea proficiscaris comederunt ergo simul (Liber Iudicum 19, 8)

  • si eos expectare velitis donec crescant et annos impleant pubertatis ante eritis vetulæ quam nubatis nolite quæso filiæ mi quia vestra angustia me magis premit et egressa est manus Domini contra me (Liber Ruth 1, 13)

  • et Ruth hoc quoque inquit præcepit mihi ut tamdiu messoribus ejus jungerer donec omnes segetes meterentur (Liber Ruth 2, 21)

  • juncta est itaque puellis Booz et tamdiu cum eis messuit donec hordea et triticum in horreis conderentur (Liber Ruth 2, 23)

  • lava igitur et unguere et induere cultioribus vestimentis ac descende in aream non te videat homo donec esum potumque finierit (Liber Ruth 3, 3)


“Que Nossa Senhora nos obtenha o amor à cruz, aos sofrimentos e às dores.” São Padre Pio de Pietrelcina