Znaleziono 457 Wyniki dla: esset
et cum dies factus esset vocavit discipulos suos et elegit duodecim ex ipsis quos et apostolos nominavit (Evangelium secundum Lucam 6, 13)
Jesus autem ibat cum illis et cum jam non longe esset a domo misit ad eum centurio amicos dicens Domine noli vexari non enim dignus sum ut sub tectum meum intres (Evangelium secundum Lucam 7, 6)
videns autem Pharisæus qui vocaverat eum ait intra se dicens hic si esset propheta sciret utique quæ et qualis mulier quæ tangit eum quia peccatrix est (Evangelium secundum Lucam 7, 39)
interrogabant autem eum discipuli ejus quæ esset hæc parabola (Evangelium secundum Lucam 8, 9)
et cum egressus esset ad terram occurrit illi vir quidam qui habebat dæmonium jam temporibus multis et vestimento non induebatur neque in domo manebat sed in monumentis (Evangelium secundum Lucam 8, 27)
nuntiaverunt autem illis et qui viderant quomodo sanus factus esset a Legione (Evangelium secundum Lucam 8, 36)
et rogabat illum vir a quo dæmonia exierant ut cum eo esset dimisit autem eum Jesus dicens (Evangelium secundum Lucam 8, 38)
et deridebant eum scientes quia mortua esset (Evangelium secundum Lucam 8, 53)
et factum est cum solus esset orans erant cum illo et discipuli et interrogavit illos dicens quem me dicunt esse turbæ (Evangelium secundum Lucam 9, 18)
intravit autem cogitatio in eos quis eorum major esset (Evangelium secundum Lucam 9, 46)
similiter et Levita cum esset secus locum et videret eum pertransiit (Evangelium secundum Lucam 10, 32)
et factum est cum esset in loco quodam orans ut cessavit dixit unus ex discipulis ejus ad eum Domine doce nos orare sicut et Johannes docuit discipulos suos (Evangelium secundum Lucam 11, 1)