Znaleziono 146 Wyniki dla: fidem paenitentiam disciplinam

  • dixi attamen timebis me suscipies disciplinam et non peribit habitaculum ejus propter omnia in quibus visitavi eam verumtamen diluculo surgentes corruperunt omnes cogitationes suas (Prophetia Sophoniae 3, 7)

  • audiens autem Jesus miratus est et sequentibus se dixit amen dico vobis non inveni tantam fidem in Israël (Evangelium secundum Matthaeum 8, 10)

  • et ecce offerebant ei paralyticum jacentem in lecto et videns Jesus fidem illorum dixit paralytico confide fili remittuntur tibi peccata tua (Evangelium secundum Matthaeum 9, 2)

  • tunc tetigit oculos eorum dicens secundum fidem vestram fiat vobis (Evangelium secundum Matthaeum 9, 29)

  • dicit illis propter incredulitatem vestram amen quippe dico vobis si habueritis fidem sicut granum sinapis dicetis monti huic transi hinc et transibit et nihil inpossibile erit vobis (Evangelium secundum Matthaeum 17, 19)

  • respondens autem Jesus ait eis amen dico vobis si habueritis fidem et non hæsitaveritis non solum de ficulnea facietis sed et si monti huic dixeritis tolle et jacta te in mare fiet (Evangelium secundum Matthaeum 21, 21)

  • væ vobis scribæ et Pharisæi hypocritæ quia decimatis mentam et anethum et cyminum et reliquistis quæ graviora sunt legis judicium et misericordiam et fidem hæc oportuit facere et illa non omittere (Evangelium secundum Matthaeum 23, 23)

  • cum vidisset autem Jesus fidem illorum ait paralytico fili dimittuntur tibi peccata (Evangelium secundum Marcum 2, 5)

  • et ait illis quid timidi estis necdum habetis fidem et timuerunt magno timore et dicebant ad alterutrum quis putas est iste quia et ventus et mare obœdiunt ei (Evangelium secundum Marcum 4, 40)

  • et respondens Jesus ait illis habete fidem Dei (Evangelium secundum Marcum 11, 22)

  • quorum fidem ut vidit dixit homo remittuntur tibi peccata tua (Evangelium secundum Lucam 5, 20)

  • quo audito Jesus miratus est et conversus sequentibus se turbis dixit amen dico vobis nec in Israël tantam fidem inveni (Evangelium secundum Lucam 7, 9)


“Se quisermos colher é necessário não só semear, mas espalhar as sementes num bom campo. Quando as sementes se tornarem plantas, devemos cuidá-las para que as novas plantas não sejam sufocadas pelas ervas daninhas.” São Padre Pio de Pietrelcina