Znaleziono 34 Wyniki dla: flamma

  • apparuitque ei Dominus in flamma ignis de medio rubi et videbat quod rubus arderet et non conbureretur (Liber Exodus 3, 2)

  • ignis egressus est de Esebon flamma de oppido Seon et devoravit Ar Moabitarum et habitatores excelsorum Arnon (Liber Numeri 21, 28)

  • tam urbes quam viculos et castella flamma consumpsit (Liber Numeri 31, 10)

  • absque urbibus quæ erant in collibus et in tumulis sitæ ceteras succendit Israël unam tantum Asor munitissimam flamma consumpsit (Liber Iosue 11, 13)

  • cumque ascenderet flamma altaris in cælum angelus Domini in flamma pariter ascendit quod cum vidisset Manue et uxor ejus proni ceciderunt in terram (Liber Iudicum 13, 20)

  • quas igne succendens dimisit ut huc illucque discurrerent quæ statim perrexerunt in segetes Philisthinorum quibus succensis et conportatæ jam fruges et adhuc stantes in stipula concrematæ sunt in tantum ut vineas quoque et oliveta flamma consumeret (Liber Iudicum 15, 5)

  • regressi autem filii Israël omnes reliquias civitatis a viris usque ad jumenta gladio percusserunt cunctasque urbes et viculos Beniamin vorax flamma consumpsit (Liber Iudicum 20, 48)

  • non recedet de tenebris ramos ejus arefaciet flamma et auferetur spiritu oris sui (Liber Iob 15, 30)

  • nonne lux impii extinguetur nec splendebit flamma ignis ejus (Liber Iob 18, 5)

  • halitus ejus prunas ardere facit et flamma de ore ejus egreditur (Liber Iob 41, 12)

  • sicut ignis qui conburit silvam sicut flamma conburens montes (Liber Psalmorum 82, 15)

  • et exarsit ignis in synagoga eorum flamma conbusit peccatores (Liber Psalmorum 105, 18)


“Quanto mais se caminha na vida espiritual, mais se sente a paz que se apossa de nós.” São Padre Pio de Pietrelcina