Znaleziono 414 Wyniki dla: fructus Spiritus

  • sumetisque vobis die primo fructus arboris pulcherrimæ spatulasque palmarum et ramos ligni densarum frondium et salices de torrente et lætabimini coram Domino Deo vestro (Liber Leviticus 23, 40)

  • sex annis seres agrum tuum et sex annis putabis vineam tuam colligesque fructus ejus (Liber Leviticus 25, 3)

  • et gignat vobis humus fructus suos quibus vescamini usque ad saturitatem nullius impetum formidantes (Liber Leviticus 25, 19)

  • dabo benedictionem meam vobis anno sexto et faciet fructus trium annorum (Liber Leviticus 25, 21)

  • conputabuntur fructus ex eo tempore quo vendidit et quod reliquum est reddet emptori sicque recipiet possessionem suam (Liber Leviticus 25, 27)

  • si spiritus zelotypiæ concitaverit virum contra uxorem suam quæ vel polluta est vel falsa suspicione appetitur (Liber Numeri 5, 14)

  • descenditque Dominus per nubem et locutus est ad eum auferens de spiritu qui erat in Mosen et dans septuaginta viris cumque requievisset in eis spiritus prophetaverunt nec ultra cessarunt (Liber Numeri 11, 25)

  • remanserant autem in castris duo viri quorum unus vocabatur Heldad et alter Medad super quos requievit spiritus nam et ipsi descripti fuerant et non exierant ad tabernaculum (Liber Numeri 11, 26)

  • venerunt ad Mosen et Aaron et ad omnem cœtum filiorum Israël in desertum Pharan quod est in Cades locutique eis et omni multitudini ostenderunt fructus terræ (Liber Numeri 13, 27)

  • dixitque Dominus ad eum tolle Josue filium Nun virum in quo est spiritus et pone manum tuam super eum (Liber Numeri 27, 18)

  • benedictus fructus ventris tui et fructus terræ tuæ fructusque jumentorum tuorum greges armentorum et caulæ ovium tuarum (Liber Deuteronomii 28, 4)

  • maledictus fructus ventris tui et fructus terræ tuæ armenta boum tuorum et greges ovium tuarum (Liber Deuteronomii 28, 18)


“O Senhor sempre orienta e chama; mas não se quer segui-lo e responder-lhe, pois só se vê os próprios interesses. Às vezes, pelo fato de se ouvir sempre a Sua voz, ninguém mais se apercebe dela; mas o Senhor ilumina e chama. São os homens que se colocam na posição de não conseguir mais escutar.” São Padre Pio de Pietrelcina