Znaleziono 247 Wyniki dla: ignis Spina
secundum enim ligna silvæ sic ignis exardescit et secundum virtutem hominis iracundia illius erit et secundum substantiam suam exaltabit iram suam (Liber Ecclesiasticus 28, 12)
si sufflaveris quasi ignis exardebit et si expueris super illam extinguetur utraque ex ore proficiscuntur (Liber Ecclesiasticus 28, 14)
ignis probat ferrum durum sic vinum corda superborum arguet in ebrietate potatum (Liber Ecclesiasticus 31, 31)
sic faber ferrarius sedens juxta incudem et considerans opus ferri vapor ignis uret carnes ejus et in calore fornacis concertatur (Liber Ecclesiasticus 38, 29)
initium necessariæ rei vitæ hominum aqua ignis et ferrum lac et panis similagineus et mel et botrus uvæ et oleum et vestimentum (Liber Ecclesiasticus 39, 31)
ignis grando famis et mors omnia hæc ad vindictam creata sunt (Liber Ecclesiasticus 39, 35)
in ore inprudentis condulcabitur inopia et in ventre ejus ignis ardebit (Liber Ecclesiasticus 40, 32)
fecit illis monstra et consumpsit eos in flamma ignis (Liber Ecclesiasticus 45, 24)
et surrexit Helias propheta quasi ignis et verbum ipsius quasi fax ardebat (Liber Ecclesiasticus 48, 1)
qui receptus es in turbine ignis in curru equorum igneorum (Liber Ecclesiasticus 48, 9)
quasi ignis effulgens et tus ardens in igni (Liber Ecclesiasticus 50, 9)
a pressura flammæ quæ circumdedit me et in medio ignis non sum æstuatus (Liber Ecclesiasticus 51, 6)