Znaleziono 247 Wyniki dla: ignis Spina

  • et adducam inimicos tuos de terra qua nescis quia ignis succensus est in furore meo super vos ardebit (Liber Ieremiae 15, 14)

  • et dixi non recordabor ejus neque loquar ultra in nomine illius et factus est in corde meo quasi ignis exæstuans claususque in ossibus meis et defeci ferre non sustinens (Liber Ieremiae 20, 9)

  • domus David hæc dicit Dominus judicate mane judicium et eruite vi oppressum de manu calumniantis ne forte egrediatur ut ignis indignatio mea et succendatur et non sit qui extinguat propter malitiam studiorum vestrorum (Liber Ieremiae 21, 12)

  • numquid non verba mea sunt quasi ignis ait Dominus et quasi malleus conterens petram (Liber Ieremiae 23, 29)

  • in umbra Esebon steterunt de laqueo fugientes quia ignis egressus est de Esebon et flamma de medio Seon et devorabit partem Moab et verticem filiorum tumultus (Liber Ieremiae 48, 45)

  • ignis enim superveniet ei ab Æterno in longiturnis diebus et habitabitur a dæmoniis in multitudinem temporis (Liber Baruch 4, 35)

  • etenim cum inciderit ignis in domum deorum ligneorum aureorum et argenteorum sacerdotes quidem ipsorum fugient et liberabuntur ipsi vero sicut trabes in medio conburentur (Liber Baruch 6, 54)

  • ignis etiam missus desuper ut consumat montes et silvas facit quod præceptum est ei hæc autem neque speciebus neque virtutibus uni eorum similia sunt (Liber Baruch 6, 62)

  • eodem modo et in horto spina alba supra quam omnis avis sedet similiter et mortuo projecto in tenebris similes sunt dii illorum lignei et inaurati et inargentati (Liber Baruch 6, 70)

  • et vidi et ecce ventus turbinis veniebat ab aquilone et nubes magna et ignis involvens et splendor in circuitu ejus et de medio ejus quasi species electri id est de medio ignis (Prophetia Ezechielis 1, 4)

  • et similitudo animalium aspectus eorum quasi carbonum ignis ardentium et quasi aspectus lampadarum hæc erat visio discurrens in medio animalium splendor ignis et de igne fulgor egrediens (Prophetia Ezechielis 1, 13)

  • et vidi quasi speciem electri velut aspectum ignis intrinsecus ejus per circuitum a lumbis ejus et desuper et a lumbis ejus usque deorsum vidi quasi speciem ignis splendentis in circuitu (Prophetia Ezechielis 1, 27)


“Jesus e a sua alma devem cultivar a vinha de comum acordo.” São Padre Pio de Pietrelcina