Znaleziono 250 Wyniki dla: ignis columna

  • nubes quippe Domini incubabat per diem tabernaculo et ignis in nocte videntibus populis Israël per cunctas mansiones suas (Liber Exodus 40, 36)

  • dividentque membra caput et omnia quæ adherent jecori et inponent super ligna quibus subiciendus est ignis (Liber Leviticus 1, 12)

  • et adolebit ea sacerdos super altare in pabulum ignis et oblationis Domini (Liber Leviticus 3, 11)

  • tollentque ex ea in pastum ignis dominici adipem qui operit ventrem et qui tegit universa vitalia (Liber Leviticus 3, 14)

  • adolebitque ea sacerdos super altare in alimoniam ignis et suavissimi odoris omnis adeps Domini erit (Liber Leviticus 3, 16)

  • præcipe Aaron et filiis ejus hæc est lex holocausti cremabitur in altari tota nocte usque mane ignis ex eodem altari erit (Liber Leviticus 6, 9)

  • vestietur sacerdos tunica et feminalibus lineis tolletque cineres quos vorans ignis exusit et ponens juxta altare (Liber Leviticus 6, 10)

  • ignis autem in altari semper ardebit quem nutriet sacerdos subiciens ligna mane per singulos dies et inposito holocausto desuper adolebit adipes pacificorum (Liber Leviticus 6, 12)

  • ignis est iste perpetuus qui numquam deficiet in altari (Liber Leviticus 6, 13)

  • quicquid autem tertius invenerit dies ignis absumet (Liber Leviticus 7, 17)

  • quicquid autem reliquum fuerit de carne et panibus ignis absumet (Liber Leviticus 8, 32)

  • et ecce egressus ignis a Domino devoravit holocaustum et adipes qui erant super altare quod cum vidissent turbæ laudaverunt Dominum ruentes in facies suas (Liber Leviticus 9, 24)


“Onde não há obediência, não há virtude. Onde não há virtude, não há bem, não há amor; e onde não há amor, não há Deus; e sem Deus não se chega ao Paraíso. Tudo isso é como uma escada: se faltar um degrau, caímos”. São Padre Pio de Pietrelcina