Znaleziono 239 Wyniki dla: ignis

  • et quidem satis juste nam quia multa erga aram Dei delicta commisit cujus ignis et cinis erat sanctus ipse in cineris morte damnatus est (Liber II Maccabaeorum 13, 8)

  • vir impius fodit malum et in labiis ejus ignis ardescit (Liber Proverbiorum 16, 27)

  • cum defecerint ligna extinguetur ignis et susurrone subtracto jurgia conquiescunt (Liber Proverbiorum 26, 20)

  • infernus et os vulvæ et terra quæ non satiatur aqua ignis vero numquam dicit sufficit (Liber Proverbiorum 30, 16)

  • pone me ut signaculum super cor tuum ut signaculum super brachium tuum quia fortis est ut mors dilectio dura sicut inferus æmulatio lampades ejus lampades ignis atque flammarum (Canticum Canticorum 8, 6)

  • quod enim mirabile erat in aqua quæ omnia extinguit plus ignis valebat vindex est enim orbis justorum (Liber Sapientiae 16, 17)

  • quodam enim tempore mansuetabatur ignis ne conburerentur quæ ad impios missa erant animalia sed ut ipsi videntes scirent quoniam Dei judicio patiuntur persecutionem (Liber Sapientiae 16, 18)

  • et quodam tempore in aqua super virtutem ignis ardebat ut iniquæ terræ nationem exterminaret (Liber Sapientiae 16, 19)

  • nix autem et glacies sustinebant vim ignis et non tabescebant ut scirent quoniam fructus inimicorum exterminabat ignis ardens in grandine et pluvia coruscans (Liber Sapientiae 16, 22)

  • et ignis quidem nulla vis poterat illis lumen præbere nec siderum limpidæ flammæ inluminare poterant illam noctem horrendam (Liber Sapientiae 17, 5)

  • apparebat autem illis subitaneus ignis timore plenus et timore percussi illius quæ non videbatur faciei æstimabant deteriora esse quæ videbantur (Liber Sapientiae 17, 6)

  • ignis in aqua valebat supra suam virtutem et aqua extinguentis naturæ obliviscebatur (Liber Sapientiae 19, 19)


“As almas! As almas! Se alguém soubesse o preço que custam”. São Padre Pio de Pietrelcina