Znaleziono 905 Wyniki dla: lie
quia eratis illo in tempore sine Christo alienati a conversatione Israël et hospites testamentorum promissionis spem non habentes et sine Deo in mundo (Epistula ad Ephesios 2, 12)
et reconciliet ambos in uno corpore Deo per crucem interficiens inimicitiam in semet ipso (Epistula ad Ephesios 2, 16)
tenebris obscuratum habentes intellectum alienati a vita Dei per ignorantiam quæ est in illis propter cæcitatem cordis ipsorum (Epistula ad Ephesios 4, 18)
mulieres viris suis subditæ sint sicut Domino (Epistula ad Ephesios 5, 22)
quoniam vir caput est mulieris sicut Christus caput est ecclesiæ ipse salvator corporis (Epistula ad Ephesios 5, 23)
sed ut ecclesia subiecta est Christo ita et mulieres viris suis in omnibus (Epistula ad Ephesios 5, 24)
et vos cum essetis aliquando alienati et inimici sensu in operibus malis (Epistula ad Colossenses 1, 21)
mulieres subditæ estote viris sicut oportet in Domino (Epistula ad Colossenses 3, 18)
similiter et mulieres in habitu ornato cum verecundia et sobrietate ornantes se non in tortis crinibus aut auro aut margaritis vel veste pretiosa (Epistula I ad Timotheum 2, 9)
sed quod decet mulieres promittentes pietatem per opera bona (Epistula I ad Timotheum 2, 10)
mulier in silentio discat cum omni subiectione (Epistula I ad Timotheum 2, 11)
docere autem mulieri non permitto neque dominari in virum sed esse in silentio (Epistula I ad Timotheum 2, 12)