Znaleziono 35 Wyniki dla: misitque

  • misitque ad Josaphat regem Juda dicens rex Moab recessit a me veni mecum contra Moab ad prœlium qui respondit ascendam qui meus est tuus est populus meus populus tuus equi mei equi tui (Liber II Regum 3, 7)

  • misitque ad eum Heliseus nuntium dicens vade et lavare septies in Jordane et recipiet sanitatem caro tua atque mundaberis (Liber II Regum 5, 10)

  • adduxerunt ergo duos equos misitque rex ad castra Syrorum dicens ite videte (Liber II Regum 7, 14)

  • quam ob rem tulit Joas rex Juda omnia sanctificata quæ consecraverant Josaphat et Joram et Ahazia patres ejus reges Juda et quæ ipse obtulerat et universum argentum quod inveniri potuit in thesauris templi Domini et in palatio regis misitque Azaheli regi Syriæ et recessit ab Hierusalem (Liber II Regum 12, 18)

  • et conversus Josias vidit ibi sepulchra quæ erant in monte misitque et tulit ossa de sepulchris et conbusit ea super altare et polluit illud juxta verbum Domini quod locutus est vir Dei qui prædixerat verba hæc (Liber II Regum 23, 16)

  • dixitque David faciam misericordiam cum Hanon filio Naas præstitit enim pater ejus mihi gratiam misitque David nuntios ad consolandum eum super morte patris sui qui cum pervenissent in terram filiorum Ammon ut consolarentur Hanon (Liber I Paralipomenon 19, 2)

  • misitque rex Roboam Aduram qui præerat tributis et lapidaverunt eum filii Israël et mortuus est porro rex Roboam currum festinavit ascendere et fugit in Hierusalem (Liber II Paralipomenon 10, 18)

  • protulit ergo Asa argentum et aurum de thesauris domus Domini et de thesauris regis misitque ad Benadad regem Syriæ qui habitabat in Damasco dicens (Liber II Paralipomenon 16, 2)

  • misitque Ozias nuntios per omnes civitates et regiones Israël (Liber Iudith 15, 5)

  • misitque rex Judi ut sumeret volumen qui tollens illud de gazofilacio Elisamæ scribæ legit audiente rege et universis principibus qui stabant circa regem (Liber Ieremiae 36, 21)

  • misitque et decollavit Johannem in carcere (Evangelium secundum Matthaeum 14, 10)


“Reze, reze! Quem muito reza se salva e salva os outros. E qual oração pode ser mais bela e mais aceita a Nossa Senhora do que o Rosario?” São Padre Pio de Pietrelcina