Znaleziono 165 Wyniki dla: montem Hermon

  • in tempore illo deferetur munus Domino exercituum a populo divulso et dilacerato a populo terribili post quem non fuit alius a gente expectante expectante et conculcata cujus diripuerunt flumina terram ejus ad locum nominis Domini exercituum montem Sion (Liber Isaiae 18, 7)

  • dies enim interfectionis et conculcationis et fletuum Domino Deo exercituum in valle Visionis scrutans murum et magnificus super montem (Liber Isaiae 22, 5)

  • et sicuti somniat esuriens et comedit cum autem fuerit expertus vacua est anima ejus et sicut somniat sitiens et bibit et postquam fuerit expergefactus lassus adhuc sitit et anima ejus vacua est sic erit multitudo omnium gentium quæ dimicaverunt contra montem Sion (Liber Isaiae 29, 8)

  • et erunt super omnem montem excelsum et super omnem collem elevatum rivi currentium aquarum in die interfectionis multorum cum ceciderint turres (Liber Isaiae 30, 25)

  • canticum erit vobis sicut nox sanctificatæ sollemnitatis et lætitia cordis sicut qui pergit cum tibia ut intret in montem Domini ad Fortem Israël (Liber Isaiae 30, 29)

  • quia hæc dicit Dominus ad me quomodo si rugiat leo et catulus leonis super prædam suam cum occurrerit ei multitudo pastorum a voce eorum non formidabit et a multitudine eorum non pavebit sic descendet Dominus exercituum ut prœlietur super montem Sion et super collem ejus (Liber Isaiae 31, 4)

  • super montem excelsum ascende tu quæ evangelizas Sion exalta in fortitudine vocem tuam quæ evangelizas Hierusalem exalta noli timere dic civitatibus Judæ ecce Deus vester (Liber Isaiae 40, 9)

  • adducam eos in montem sanctum meum et lætificabo eos in domo orationis meæ holocausta eorum et victimæ eorum placebunt mihi super altari meo quia domus mea domus orationis vocabitur cunctis populis (Liber Isaiae 56, 7)

  • super montem excelsum et sublimem posuisti cubile tuum et illuc ascendisti ut immolares hostias (Liber Isaiae 57, 7)

  • cum clamaveris liberent te congregati tui et omnes eos auferet ventus tollet aura qui autem fiduciam habet mei hereditabit terram et possidebit montem sanctum meum (Liber Isaiae 57, 13)

  • et vos qui dereliquistis Dominum qui obliti estis montem sanctum meum qui ponitis Fortunæ mensam et libatis super eam (Liber Isaiae 65, 11)

  • et adducent omnes fratres vestros de cunctis gentibus donum Domino in equis et in quadrigis et in lecticis et in mulis et in carrucis ad montem sanctum meum Hierusalem dicit Dominus quomodo si inferant filii Israël munus in vase mundo in domum Domini (Liber Isaiae 66, 20)


“Uma só coisa é necessária: estar perto de Jesus”. São Padre Pio de Pietrelcina