Znaleziono 160 Wyniki dla: nemo
omnia mihi tradita sunt a Patre meo et nemo novit Filium nisi Pater neque Patrem quis novit nisi Filius et cui voluerit Filius revelare (Evangelium secundum Matthaeum 11, 27)
dicunt ei quia nemo nos conduxit dicit illis ite et vos in vineam (Evangelium secundum Matthaeum 20, 7)
et nemo poterat respondere ei verbum neque ausus fuit quisquam ex illa die eum amplius interrogare (Evangelium secundum Matthaeum 22, 46)
de die autem illa et hora nemo scit neque angeli cælorum nisi Pater solus (Evangelium secundum Matthaeum 24, 36)
nemo adsumentum panni rudis adsuit vestimento veteri alioquin aufert supplementum novum a veteri et major scissura fit (Evangelium secundum Marcum 2, 21)
et nemo mittit vinum novellum in utres veteres alioquin disrumpet vinum utres et vinum effunditur et utres peribunt sed vinum novum in utres novos mitti debet (Evangelium secundum Marcum 2, 22)
nemo potest vasa fortis ingressus in domum diripere nisi prius fortem alliget et tunc domum ejus diripiet (Evangelium secundum Marcum 3, 27)
quoniam sæpe conpedibus et catenis vinctus disrupisset catenas et conpedes comminuisset et nemo poterat eum domare (Evangelium secundum Marcum 5, 4)
et præcepit illis vehementer ut nemo id sciret et dixit dari illi manducare (Evangelium secundum Marcum 5, 43)
Jesus autem ait nolite prohibere eum nemo est enim qui faciat virtutem in nomine meo et possit cito male loqui de me (Evangelium secundum Marcum 9, 38)
Jesus autem dixit ei quid me dicis bonum nemo bonus nisi unus Deus (Evangelium secundum Marcum 10, 18)
respondens Jesus ait amen dico vobis nemo est qui reliquerit domum aut fratres aut sorores aut matrem aut patrem aut filios aut agros propter me et propter evangelium (Evangelium secundum Marcum 10, 29)