Znaleziono 316 Wyniki dla: nocte somnia hereditatem

  • vocatisque Mosen et Aaron nocte ait surgite egredimini a populo meo et vos et filii Israël ite immolate Domino sicut dicitis (Liber Exodus 12, 31)

  • cumque extendisset Moses manum super mare abstulit illud Dominus flante vento vehementi et urente tota nocte et vertit in siccum divisaque est aqua (Liber Exodus 14, 21)

  • excidit ergo duas tabulas lapideas quales ante fuerant et de nocte consurgens ascendit in montem Sinai sicut ei præceperat Dominus portans secum tabulas (Liber Exodus 34, 4)

  • nubes quippe Domini incubabat per diem tabernaculo et ignis in nocte videntibus populis Israël per cunctas mansiones suas (Liber Exodus 40, 36)

  • præcipe Aaron et filiis ejus hæc est lex holocausti cremabitur in altari tota nocte usque mane ignis ex eodem altari erit (Liber Leviticus 6, 9)

  • die ac nocte manebitis in tabernaculo observantes custodias Domini ne moriamini sic enim mihi præceptum est (Liber Leviticus 8, 35)

  • non comedetis cum sanguine non augurabimini nec observabitis somnia (Liber Leviticus 19, 26)

  • vobis autem loquor possidete terram eorum quam dabo vobis in hereditatem terram fluentem lacte et melle ego Dominus Deus vester qui separavi vos a ceteris populis (Liber Leviticus 20, 24)

  • cumque descenderet nocte super castra ros descendebat pariter et man (Liber Numeri 11, 9)

  • surgens ergo populus toto die illo et nocte ac die altero congregavit coturnicum qui parum decem choros et siccaverunt eas per gyrum castrorum (Liber Numeri 11, 32)

  • igitur vociferans omnis turba flevit nocte illa (Liber Numeri 14, 1)

  • ille respondit manete hic nocte et respondebo quicquid mihi dixerit Dominus manentibus illis apud Balaam venit Deus et ait ad eum (Liber Numeri 22, 8)


“Não se desencoraje, pois, se na alma existe o contínuo esforço de melhorar, no final o Senhor a premia fazendo nela florir, de repente, todas as virtudes como num jardim florido.” São Padre Pio de Pietrelcina