Znaleziono 497 Wyniki dla: nomina filiorum Noe

  • qui obtulerit sanguinem et adipem filiorum Aaron ipse habebit et armum dextrum in portione sua (Liber Leviticus 7, 33)

  • hæc est unctio Aaron et filiorum ejus in cærimoniis Domini die qua obtulit eos Moses ut sacerdotio fungerentur (Liber Leviticus 7, 35)

  • pectusculum quoque quod oblatum est et armum qui separatus est edetis in loco mundissimo tu et filii tui ac filiæ tuæ tecum tibi enim ac liberis tuis reposita sunt de hostiis salutaribus filiorum Israël (Liber Leviticus 10, 14)

  • homo in cujus carne et cute ortus fuerit diversus color sive pustula aut quasi lucens quippiam id est plaga lepræ adducetur ad Aaron sacerdotem vel ad unum quemlibet filiorum ejus (Liber Leviticus 13, 2)

  • locutusque est Dominus ad Mosen post mortem duum filiorum Aaron quando offerentes ignem alienum interfecti sunt (Liber Leviticus 16, 1)

  • suscipietque ab universa multitudine filiorum Israël duos hircos pro peccato et unum arietem in holocaustum (Liber Leviticus 16, 5)

  • et expiet sanctuarium ab inmunditiis filiorum Israël et a prævaricationibus eorum cunctisque peccatis juxta hunc ritum faciet tabernaculo testimonii quod fixum est inter eos in medio sordium habitationis eorum (Liber Leviticus 16, 16)

  • aspergensque digito septies expiet et sanctificet illud ab inmunditiis filiorum Israël (Liber Leviticus 16, 19)

  • et posita utraque manu super caput ejus confiteatur omnes iniquitates filiorum Israël et universa delicta atque peccata eorum quæ inprecans capiti ejus emittet illum per hominem paratum in desertum (Liber Leviticus 16, 21)

  • loquere ad omnem cœtum filiorum Israël et dices ad eos sancti estote quia ego sanctus sum Dominus Deus vester (Liber Leviticus 19, 2)

  • loquere ad Aaron et ad filios ejus ut caveant ab his quæ consecrata sunt filiorum Israël et non contaminent nomen sanctificatorum mihi quæ ipsi offerunt ego Dominus (Liber Leviticus 22, 2)

  • nec contaminabunt sanctificata filiorum Israël quæ offerunt Domino (Liber Leviticus 22, 15)


Por que a tentação passada deixa na alma uma certa perturbação? perguntou um penitente a Padre Pio. Ele respondeu: “Você já presenciou um tremor de terra? Quando tudo estremece a sua volta, você também é sacudido; no entanto, não necessariamente fica enterrado nos destroços!” São Padre Pio de Pietrelcina