Znaleziono 128 Wyniki dla: operatur caro
lingua fallax non amat veritatem et os lubricum operatur ruinas (Liber Proverbiorum 26, 28)
qui operatur terram suam saturabitur panibus qui sectatur otium replebitur egestate (Liber Proverbiorum 28, 19)
sum quidem et ego mortalis homo similis omnibus et ex genere terreno illius qui prior finctus est et in ventre matris figuratus sum caro (Liber Sapientiae 7, 1)
et si divitiæ appetuntur in vita quid sapientiæ locupletius quæ omnia operatur (Liber Sapientiae 8, 5)
si autem sensus operatur quis horum quæ sunt magis quam illa est artifex (Liber Sapientiae 8, 6)
quoniam ignoravit qui se finxit et qui inspiravit illi animam quæ operatur et qui insuflavit spiritum vitalem (Liber Sapientiae 15, 11)
melior est qui operatur et abundat in omnibus quam qui gloriatur et eget panem (Liber Ecclesiasticus 10, 30)
omnis caro ad similem sibi coniungitur et omnis homo simili sui sociabitur (Liber Ecclesiasticus 13, 20)
omnis caro sicut fænum veterescit et sicut folium fructificans in arbore viridi (Liber Ecclesiasticus 14, 18)
omne opus corruptibile in fine deficiet et qui illud operatur ibit cum ipso (Liber Ecclesiasticus 14, 20)
et omne opus electum justificabitur et qui operatur illud honorabitur in illo (Liber Ecclesiasticus 14, 21)
quid lucidius sole et hic deficiet aut quid nequius excogitabit caro et sanguis et hoc arguitur (Liber Ecclesiasticus 17, 30)