Znaleziono 97 Wyniki dla: opere
qui mollis et dissolutus est in opere suo frater est sua opera dissipantis (Liber Proverbiorum 18, 9)
vidisti virum velocem in opere suo coram regibus stabit nec erit ante ignobiles (Liber Proverbiorum 22, 29)
et deprehendi nihil esse melius quam lætari hominem in opere suo et hanc esse partem illius quis enim eum adducet ut post se futura cognoscat (Liber Ecclesiastes 3, 22)
ne festines recedere a facie ejus neque permaneas in opere malo quia omne quod voluerit faciet (Liber Ecclesiastes 8, 3)
amor quoque et odium et invidia simul perierunt nec habent partem in hoc sæculo et in opere quod sub sole geritur (Liber Ecclesiastes 9, 6)
in opere et sermone et omni patientia honora patrem tuum (Liber Ecclesiasticus 3, 9)
in opere enim ipsius exiguum laborabis et cito edes de generationibus illius (Liber Ecclesiasticus 6, 20)
noli te extollere in faciendo opere tuo et noli cunctari in tempore angustiæ (Liber Ecclesiasticus 10, 29)
sta in testamento tuo et in illo conloquere et in opere mandatorum tuorum veteresce (Liber Ecclesiasticus 11, 21)
in omni opere crede ex fide animæ tuæ hæc est enim conservatio mandatorum (Liber Ecclesiasticus 32, 27)
cum impio de pietate cum inhonesto de honestate cum operario agri de omni opere (Liber Ecclesiasticus 37, 13)
torto cocco opus artificis gemmis pretiosis figuratis in ligatura auri et opere lapidarii sculptilis in memoriam secundum numerum tribuum Israël (Liber Ecclesiasticus 45, 13)