Znaleziono 96 Wyniki dla: panis caeli

  • In diebus autem regnorum illorum suscitabit Deus caëli regnum, quod in æternum non dissipabitur, et regnum eius alteri populo non tradetur comminuet autem, et consumet universa regna hæc et ipsum stabit in æternum. (Prophetia Danielis 2, 44)

  • quibus locutus es pollicens quod multiplicares semen eorum sicut stellas caëli, et sicut arenam, quæ est in littore maris (Prophetia Danielis 3, 36)

  • Benedictus es in firmamento caëli et laudabilis et gloriosus in sæcula. (Prophetia Danielis 3, 56)

  • Benedicite caëli Domino laudate et superexaltate eum in sæcula. (Prophetia Danielis 3, 59)

  • Benedicite stellæ caëli Domino laudate et superexaltate eum in sæcula. (Prophetia Danielis 3, 63)

  • Benedicite omnes volucres caëli Domino laudate et superexaltate eum in sæcula. (Prophetia Danielis 3, 80)

  • Folia eius pulcherrima, et fructus eius nimius et esca universorum in ea. subter eam habitabant animalia, et bestiæ, et in ramis eius conversabantur volucres caëli et ex ea vescebatur omnis caro. (Prophetia Danielis 4, 9)

  • Verumtamen germen radicum eius in terra sinite, et alligetur vinculo ferreo et æreo in herbis, quæ foris sunt, et rore caëli tingatur, et cum feris pars eius in herba terræ. (Prophetia Danielis 4, 12)

  • et rami eius pulcherrimi, et fructus eius nimius, et esca omnium in ea, subter eam habitantes bestiæ agri, et in ramis eius commorantes aves caëli (Prophetia Danielis 4, 18)

  • Quod autem vidit rex vigilem, et sanctum descendere de caëlo, et dicere Succidite arborem, et dissipate illam, attamen germen radicum eius in terra dimittite, et vinciatur ferro et ære in herbis foris, et rore caëli conspergatur, et cum feris sit pabulum eius, donec septem tempora mutentur super eum (Prophetia Danielis 4, 20)

  • Eiicient te ab hominibus, et cum bestiis ferisque erit habitatio tua, et fœnum ut bos comedes, et rore caëli infunderis septem quoque tempora mutabuntur super te, donec scias quod dominetur Excelsus super regnum hominum, et cuicumque voluerit, det illud. (Prophetia Danielis 4, 22)

  • Eadem hora sermo completus est super Nabuchodonosor, et ex hominibus abiectus est, et fœnum ut bos comedit, et rore caëli corpus eius infectum est donec capilli eius in similitudinem aquilarum crescerent, et ungues eius quasi avium. (Prophetia Danielis 4, 30)


“Deus é servido apenas quando é servido de acordo com a Sua vontade.” São Padre Pio de Pietrelcina