Znaleziono 323 Wyniki dla: purus corde
et dicent duces Juda in corde suo confortentur mihi habitatores Hierusalem in Domino exercituum Deo eorum (Prophetia Zachariae 12, 5)
beati mundo corde quoniam ipsi Deum videbunt (Evangelium secundum Matthaeum 5, 8)
ego autem dico vobis quoniam omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam jam mœchatus est eam in corde suo (Evangelium secundum Matthaeum 5, 28)
tollite jugum meum super vos et discite a me quia mitis sum et humilis corde et invenietis requiem animabus vestris (Evangelium secundum Matthaeum 11, 29)
sicut enim fuit Jonas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus sic erit Filius hominis in corde terræ tribus diebus et tribus noctibus (Evangelium secundum Matthaeum 12, 40)
incrassatum est enim cor populi hujus et auribus graviter audierunt et oculos suos cluserunt nequando oculis videant et auribus audiant et corde intellegant et convertantur et sanem eos (Evangelium secundum Matthaeum 13, 15)
omnis qui audit verbum regni et non intellegit venit malus et rapit quod seminatum est in corde ejus hic est qui secus viam seminatus est (Evangelium secundum Matthaeum 13, 19)
quæ autem procedunt de ore de corde exeunt et ea coinquinant hominem (Evangelium secundum Matthaeum 15, 18)
de corde enim exeunt cogitationes malæ homicidia adulteria fornicationes furta falsa testimonia blasphemiæ (Evangelium secundum Matthaeum 15, 19)
ait illi Jesus diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et in tota anima tua et in tota mente tua (Evangelium secundum Matthaeum 22, 37)
si autem dixerit malus servus ille in corde suo moram facit dominus meus venire (Evangelium secundum Matthaeum 24, 48)
ab intus enim de corde hominum cogitationes malæ procedunt adulteria fornicationes homicidia (Evangelium secundum Marcum 7, 21)