Znaleziono 85 Wyniki dla: sapiens
audiens sapiens sapientior erit et intellegens gubernacula possidebit (Liber Proverbiorum 1, 5)
ne sis sapiens apud temet ipsum time Dominum et recede a malo (Liber Proverbiorum 3, 7)
si sapiens fueris tibimet ipsi eris si inlusor solus portabis malum (Liber Proverbiorum 9, 12)
parabolæ Salomonis filius sapiens lætificat patrem filius vero stultus mæstitia est matris suæ (Liber Proverbiorum 10, 1)
qui congregat in messe filius sapiens est qui autem stertit æstate filius confusionis (Liber Proverbiorum 10, 5)
sapiens corde præcepta suscipiet stultus cæditur labiis (Liber Proverbiorum 10, 8)
fructus justi lignum vitæ et qui suscipit animas sapiens est (Liber Proverbiorum 11, 30)
via stulti recta in oculis ejus qui autem sapiens est audit consilia (Liber Proverbiorum 12, 15)
filius sapiens doctrina patris qui autem inlusor est non audit cum arguitur (Liber Proverbiorum 13, 1)
qui cum sapientibus graditur sapiens erit amicus stultorum efficietur similis (Liber Proverbiorum 13, 20)
sapiens mulier ædificavit domum suam insipiens instructam quoque destruet manibus (Liber Proverbiorum 14, 1)
sapiens timet et declinat malum stultus transilit et confidit (Liber Proverbiorum 14, 16)