Znaleziono 146 Wyniki dla: tabernaculum

  • et postea ingrediantur tabernaculum fœderis ut serviant mihi sicque purificabis et consecrabis eos in oblationem Domini quoniam dono donati sunt mihi a filiis Israël (Liber Numeri 8, 15)

  • ut purificati ingrederentur ad officia sua in tabernaculum fœderis coram Aaron et filiis ejus sicut præceperat Dominus Mosi de Levitis ita factum est (Liber Numeri 8, 22)

  • igitur die qua erectum est tabernaculum operuit illud nubes a vespere autem super tentorium erat quasi species ignis usque mane (Liber Numeri 9, 15)

  • cumque ablata fuisset nubes quæ tabernaculum protegebat tunc proficiscebantur filii Israël et in loco ubi stetisset nubes ibi castrametabantur (Liber Numeri 9, 17)

  • ad imperium Domini proficiscebantur et ad imperium illius figebant tabernaculum cunctis diebus quibus stabat nubes super tabernaculum manebant in eodem loco (Liber Numeri 9, 18)

  • quotquot diebus fuisset nubes super tabernaculum ad imperium Domini erigebant tentoria et ad imperium illius deponebant (Liber Numeri 9, 20)

  • si fuisset nubes a vespere usque mane et statim diluculo tabernaculum reliquisset proficiscebantur et si post diem et noctem recessisset dissipabant tentoria (Liber Numeri 9, 21)

  • si biduo aut uno mense vel longiori tempore fuisset super tabernaculum manebant filii Israël in eodem loco et non proficiscebantur statim autem ut recessisset movebant castra (Liber Numeri 9, 22)

  • depositumque est tabernaculum quod portantes egressi sunt filii Gerson et Merari (Liber Numeri 10, 17)

  • profectique sunt et Caathitæ portantes sanctuarium tamdiu tabernaculum portabatur donec venirent ad erectionis locum (Liber Numeri 10, 21)

  • venit igitur Moses et narravit populo verba Domini congregans septuaginta viros de senibus Israël quos stare fecit circa tabernaculum (Liber Numeri 11, 24)

  • remanserant autem in castris duo viri quorum unus vocabatur Heldad et alter Medad super quos requievit spiritus nam et ipsi descripti fuerant et non exierant ad tabernaculum (Liber Numeri 11, 26)


“Lembre-se de que você tem no Céu não somente um pai, mas também uma Mãe”. São Padre Pio de Pietrelcina