Znaleziono 12722 Wyniki dla: ut

  • et vidi aliam bestiam ascendentem de terra et habebat cornua duo similia agni et loquebatur sicut draco (Apocalypsis Ioannis 13, 11)

  • et fecit signa magna ut etiam ignem faceret de cælo descendere in terram in conspectu hominum (Apocalypsis Ioannis 13, 13)

  • et seducit habitantes terram propter signa quæ data sunt illi facere in conspectu bestiæ dicens habitantibus in terra ut faciant imaginem bestiæ quæ habet plagam gladii et vixit (Apocalypsis Ioannis 13, 14)

  • et datum est illi ut daret spiritum imagini bestiæ ut et loquatur imago bestiæ et faciat quicumque non adoraverint imaginem bestiæ occidantur (Apocalypsis Ioannis 13, 15)

  • et faciet omnes pusillos et magnos et divites et pauperes et liberos et servos habere caracter in dextera manu aut in frontibus suis (Apocalypsis Ioannis 13, 16)

  • et ne quis possit emere aut vendere nisi qui habet caracter nomen bestiæ aut numerum nominis ejus (Apocalypsis Ioannis 13, 17)

  • hic sapientia est qui habet intellectum conputet numerum bestiæ numerus enim hominis est et numerus ejus est sescenti sexaginta sex (Apocalypsis Ioannis 13, 18)

  • et audivi vocem de cælo tamquam vocem aquarum multarum et tamquam vocem tonitrui magni et vocem quam audivi sicut citharœdorum citharizantium in citharis suis (Apocalypsis Ioannis 14, 2)

  • et vidi alterum angelum volantem per medium cælum habentem evangelium æternum ut evangelizaret sedentibus super terram et super omnem gentem et tribum et linguam et populum (Apocalypsis Ioannis 14, 6)

  • et alius angelus secutus est dicens cecidit cecidit Babylon illa magna quæ a vino iræ fornicationis suæ potionavit omnes gentes (Apocalypsis Ioannis 14, 8)

  • et alius angelus tertius secutus est illos dicens voce magna si quis adoraverit bestiam et imaginem ejus et acceperit caracterem in fronte sua aut in manu sua (Apocalypsis Ioannis 14, 9)

  • et audivi vocem de cælo dicentem scribe beati mortui qui in Domino moriuntur amodo jam dicit Spiritus ut requiescant a laboribus suis opera enim illorum sequuntur illos (Apocalypsis Ioannis 14, 13)


“Não desperdice suas energias em coisas que geram preocupação, perturbação e ansiedade. Uma coisa somente é necessária: elevar o espírito e amar a Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina