Znaleziono 97 Wyniki dla: vestro

  • recordare Abraham Isaac et Israël servorum tuorum quibus jurasti per temet ipsum dicens multiplicabo semen vestrum sicut stellas cæli et universam terram hanc de qua locutus sum dabo semini vestro et possidebitis eam semper (Liber Exodus 32, 13)

  • facto autem die altero locutus est Moses ad populum peccastis peccatum maximum ascendam ad Dominum si quo modo eum quivero deprecari pro scelere vestro (Liber Exodus 32, 30)

  • de manu alienigenæ non offeretis panes Deo vestro et quicquid aliud dare voluerint quia corrupta et maculata sunt omnia non suscipietis ea (Liber Leviticus 22, 25)

  • panem et pulentam et pultes non comedetis ex segete usque ad diem qua offeratis ex ea Deo vestro præceptum est sempiternum in generationibus cunctisque habitaculis vestris (Liber Leviticus 23, 14)

  • sumetisque vobis die primo fructus arboris pulcherrimæ spatulasque palmarum et ramos ligni densarum frondium et salices de torrente et lætabimini coram Domino Deo vestro (Liber Leviticus 23, 40)

  • servus et ancilla sint vobis de nationibus quæ in circuitu vestro sunt (Liber Leviticus 25, 44)

  • persequentur quinque de vestris centum alienos et centum ex vobis decem milia cadent inimici vestri in conspectu vestro gladio (Liber Leviticus 26, 8)

  • si exieritis ad bellum de terra vestra contra hostes qui dimicant adversum vos clangetis ululantibus tubis et erit recordatio vestri coram Domino Deo vestro ut eruamini de manibus inimicorum vestrorum (Liber Numeri 10, 9)

  • et nec sic quidem credidistis Domino Deo vestro (Liber Deuteronomii 1, 32)

  • vos autem qui adheretis Domino Deo vestro vivitis universi usque in præsentem diem (Liber Deuteronomii 4, 4)

  • si genueritis filios ac nepotes et morati fueritis in terra deceptique feceritis vobis aliquam similitudinem patrantes malum coram Domino Deo vestro ut eum ad iracundiam provocetis (Liber Deuteronomii 4, 25)

  • non ibitis post deos alienos cunctarum gentium quæ in circuitu vestro sunt (Liber Deuteronomii 6, 14)


“Se você fala das próprias virtudes para se exibir ou para vã ostentação perde todo o mérito.” São Padre Pio de Pietrelcina