1. Quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationem, quae in nobis completae sunt, rerum,

2. sicut tradiderunt nobis, qui ab initio ipsi viderunt et ministri fuerunt verbi,

3. visum est et mihi, adsecuto a principio omnia, diligenter ex ordine tibi scribere, optime Theophile,

4. ut cognoscas eorum verborum, de quibus eruditus es, firmitatem.

5. Fuit in diebus Herodis regis Iudaeae sacerdos quidam nomine Zacharias de vice Abiae, et uxor illi de filiabus Aaron, et nomen eius Elisabeth.

6. Erant autem iusti ambo ante Deum, incedentes in omnibus mandatis et iustificationibus Domini, irreprehensibiles.

7. Et non erat illis filius, eo quod esset Elisabeth sterilis, et ambo processissent in diebus suis.

8. Factum est autem, cum sacerdotio fungeretur in ordine vicis suae ante Deum,

9. secundum consuetudinem sacerdotii sorte exiit, ut incensum poneret ingressus in templum Domini;

10. et omnis multitudo erat populi orans foris hora incensi.

11. Apparuit autem illi angelus Domini stans a dextris altaris incensi;

12. et Zacharias turbatus est videns, et timor irruit super eum.

13. Ait autem ad illum angelus: “Ne timeas, Zacharia, quoniam exaudita est deprecatio tua, et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium, et vocabis nomen eius Ioannem.

14. Et erit gaudium tibi et exsultatio, et multi in nativitate eius gaudebunt:

15. erit enim magnus coram Domino et vinum et siceram non bibet et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suae

16. et multos filiorum Israel convertet ad Dominum Deum ipsorum.

17. Et ipse praecedet ante illum in spiritu et virtute Eliae, ut convertat corda patrum in filios et incredibiles ad prudentiam iustorum, parare Domino plebem perfectam”.

18. Et dixit Zacharias ad angelum: “Unde hoc sciam? Ego enim sum senex, et uxor mea processit in diebus suis”.

19. Et respondens angelus dixit ei: “Ego sum Gabriel, qui adsto ante Deum, et missus sum loqui ad te et haec tibi evangelizare.

20. Et ecce: eris tacens et non poteris loqui usque in diem, quo haec fiant, pro eo quod non credidisti verbis meis, quae implebuntur in tempore suo”.

21. Et erat plebs exspectans Zachariam, et mirabantur quod tardaret ipse in templo.

22. Egressus autem non poterat loqui ad illos, et cognoverunt quod visionem vidisset in templo; et ipse erat innuens illis et permansit mutus.

23. Et factum est, ut impleti sunt dies officii eius, abiit in domum suam.

24. Post hos autem dies concepit Elisabeth uxor eius et occultabat se mensibus quinque dicens:

25. “Sic mihi fecit Dominus in diebus, quibus respexit auferre opprobrium meum inter homines”.

26. In mense autem sexto missus est angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilaeae, cui nomen Nazareth,

27. ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Ioseph de domo David, et nomen virginis Maria.

28. Et ingressus ad eam dixit: “Ave, gratia plena, Dominus tecum”.

29. Ipsa autem turbata est in sermone eius et cogitabat qualis esset ista salutatio.

30. Et ait angelus ei: “Ne timeas, Maria; invenisti enim gratiam apud Deum.

31. Et ecce concipies in utero et paries filium et vocabis nomen eius Iesum.

32. Hic erit magnus et Filius Altissimi vocabitur, et dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius,

33. et regnabit super domum Iacob in aeternum, et regni eius non erit finis”.

34. Dixit autem Maria ad angelum: “Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco?”.

35. Et respondens angelus dixit ei: “Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi: ideoque et quod nascetur sanctum, vocabitur Filius Dei.

36. Et ecce Elisabeth cognata tua et ipsa concepit filium in senecta sua, et hic mensis est sextus illi, quae vocatur sterilis,

37. quia non erit impossibile apud Deum omne verbum”.

38. Dixit autem Maria: “Ecce ancilla Domini; fiat mihi secundum verbum tuum”. Et discessit ab illa angelus.

39. Exsurgens autem Maria in diebus illis abiit in montana cum festinatione in civitatem Iudae

40. et intravit in domum Zachariae et salutavit Elisabeth.

41. Et factum est, ut audivit salutationem Mariae Elisabeth, exsultavit infans in utero eius, et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth

42. et exclamavit voce magna et dixit: “Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui.

43. Et unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me?

44. Ecce enim ut facta est vox salutationis tuae in auribus meis, exsultavit in gaudio infans in utero meo.

45. Et beata, quae credidit, quoniam perficientur ea, quae dicta sunt ei a Domino”.

46. Et ait Maria: “Magnificat anima mea Dominum,

47. et exsultavit spiritus meus in Deo salvatore meo,

48. quia respexit humilitatem ancillae suae. Ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes,

49. quia fecit mihi magna, qui potens est, et sanctum nomen eius,

50. et misericordia eius in progenies et progenies timentibus eum.

51. Fecit potentiam in brachio suo, dispersit superbos mente cordis sui;

52. deposuit potentes de sede et exaltavit humiles;

53. esurientes implevit bonis et divites dimisit inanes.

54. Suscepit Israel puerum suum, recordatus misericordiae,

55. sicut locutus est ad patres nostros, Abraham et semini eius in saecula”.

56. Mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus et reversa est in domum suam.

57. Elisabeth autem impletum est tempus pariendi, et peperit filium.

58. Et audierunt vicini et cognati eius quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa, et congratulabantur ei.

59. Et factum est, in die octavo venerunt circumcidere puerum et vocabant eum nomine patris eius, Zachariam.

60. Et respondens mater eius dixit: “Nequaquam, sed vocabitur Ioannes”.

61. Et dixerunt ad illam: “Nemo est in cognatione tua, qui vocetur hoc nomine”.

62. Innuebant autem patri eius quem vellet vocari eum.

63. Et postulans pugillarem scripsit dicens: “Ioannes est nomen eius”. Et mirati sunt universi.

64. Apertum est autem ilico os eius et lingua eius, et loquebatur benedicens Deum.

65. Et factus est timor super omnes vicinos eorum, et super omnia montana Iudaeae divulgabantur omnia verba haec.

66. Et posuerunt omnes, qui audierant, in corde suo dicentes: “Quid putas puer iste erit?”. Etenim manus Domini erat cum illo.

67. Et Zacharias pater eius impletus est Spiritu Sancto et prophetavit dicens:

68. “Benedictus Dominus, Deus Israel, quia visitavit et fecit redemptionem plebi suae

69. et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui,

70. sicut locutus est per os sanctorum, qui a saeculo sunt, prophetarum eius,

71. salutem ex inimicis nostris et de manu omnium, qui oderunt nos;

72. ad faciendam misericordiam cum patribus nostris et memorari testamenti sui sancti,

73. iusiurandum, quod iuravit ad Abraham patrem nostrum, daturum se nobis,

74. ut sine timore, de manu inimicorum liberati, serviamus illi

75. in sanctitate et iustitia coram ipso omnibus diebus nostris.

76. Et tu, puer, propheta Altissimi vocaberis: praeibis enim ante faciem Domini parare vias eius,

77. ad dandam scientiam salutis plebi eius in remissionem peccatorum eorum,

78. per viscera misericordiae Dei nostri, in quibus visitabit nos oriens ex alto,

79. illuminare his, qui in tenebris et in umbra mortis sedent, ad dirigendos pedes nostros in viam pacis”.

80. Puer autem crescebat et confortabatur spiritu et erat in deserto usque in diem ostensionis suae ad Israel.





“Onde não há obediência, não há virtude. Onde não há virtude, não há bem, não há amor; e onde não há amor, não há Deus; e sem Deus não se chega ao Paraíso. Tudo isso é como uma escada: se faltar um degrau, caímos”. São Padre Pio de Pietrelcina